FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43  
44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   >>   >|  
, quare tamquam viventes in mundo decreta facitis: Ne attingas, ne gustes, ne contrectes? 27] Act. 15, 10 ait Petrus: Quare tentatis Deum, imponentes iugum super cervices discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. 28] Hic vetat Petrus onerare conscientias pluribus ritibus sive Mosis, sive aliis. 29] Et 1 Tim. 4, 1-3 vocat prohibitionem ciborum doctrinam daemoniorum, quia pugnat cum evangelio talia opera instituere aut facere, ut per ea mereamur graitam, aut quod non possit existere Christianismus sine tali cultu. 30] Hic obiiciunt adversarii, quod nostri prohibeant disciplinam et mortificationem carnis, sicut Iovinianus. Verum aliud deprehendetur ex scriptis nostrorum. 31] Semper enim docuerunt de cruce, quod Christianos oporteat tolerare afflictiones. 32] Haec est vera, seria et non simulata mortificatio, variis afflictionibus exerceri et crucifigi cum Christo. 33] Insuper docent, quod quilibet Christianus debeat se corporali disciplina aut corporalibus exercitiis et laboribus sic exercere et coercere, ne saturitas aut desidia exstimulet ad peccandum, non ut per illa exercitia mereamur gratiam aut satisfaciamus pro peccatis. 34] Et hanc corporalem disciplinam oportet semper urgere, non solum paucis et constitutis diebus, sicut Christus praecipit Luc. 21, 34: 35] Cavete, ne corpora vestra graventur crapula. 36] Item Matth. 17, 21: Hoc genus daemoniorum non eiicitur nisi ieiunio et oratione. 37] Et Paulus ait 1 Cor. 9, 27: Castigo corpus meum et redigo in servitutem. 38] Ubi clare ostendit se ideo castigare corpus, non ut per eam disciplinam mereatur remissionem peccatorum, sed ut corpus habeat obnoxium et idoneum ad res spirituales et ad faciendum officium iuxta vocationem suam. 39] Itaque non damnantur ipsa ieiunia, sed traditiones, quae certos dies, certos cibos praescribunt cum periculo conscientiae, tamquam istiusmodi opera sint necessarius cultus. 40] Servantur tamen apud nos pleraeque traditiones, quae conducunt ad hoc, ut res ordine geratur in ecclesia, ut ordo lectionum in missa et praecipuae feriae. 41] Sed interim homines admonentur, quod talis cultus non iustificet coram Deo, et quod non sit ponendum peccatum in talibus rebus, si omittantur sine scandalo. 42] Haec libertas in ritibus humanis non fuit ignota patribus. 43] Nam in Oriente alio tempore servaverunt pas
PREV.   NEXT  
|<   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43  
44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   >>   >|  



Top keywords:

disciplinam

 

corpus

 

nostri

 

gratiam

 

traditiones

 

daemoniorum

 
ritibus
 

cultus

 

tamquam

 

mereamur


Petrus
 

certos

 

faciendum

 

ostendit

 

spirituales

 

obnoxium

 

habeat

 

peccatorum

 
officium
 

remissionem


mereatur

 
castigare
 

idoneum

 

Cavete

 

corpora

 
vestra
 

crapula

 
graventur
 

praecipit

 

Christus


urgere

 

semper

 

paucis

 

diebus

 

constitutis

 

Paulus

 

Castigo

 
redigo
 

oratione

 

ieiunio


eiicitur
 
servitutem
 

praescribunt

 
ponendum
 
peccatum
 
talibus
 

homines

 

interim

 

admonentur

 

iustificet