FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33  
34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   >>   >|  
ut certas ferias, certa ieiunia, fraternitates, peregrinationes, cultus sanctorum, rosaria, monachatum et simila. 4] Haec adversarii nostri admoniti nunc dediscunt, nec perinde praedicant haec inutilia opera ut olim. 5] Praeterea incipiunt fidei mentionem facere, de qua olim mirum erat silentium. 6] Docent nos non tantum operibus iustificari, sed coniungunt fidem et opera, et dicunt nos fide et operibus iustificare. 7] Quae doctrina tolerabilior est priore, et plus afferre potest consolationis quam vetus ipsorum doctrina. 8] Quum igitur doctrina de fide, quam oportet in ecclesia praecipuam esse, tamdiu iacuerit ignota, quemadmodum fateri omnes necesse est, de fidei iustitia altissimum silentium fuisse in concionibus, tantum doctrinam operum verstatm esse in ecclesiis, nostri de fide sic admonuerunt ecclesias: 9] Principio, quod opera nostra non possint reconciliare Deum, aut mereri remissionem peccatorum et gratiam et iustificationem, sed hanc tantum fide consequimur, credentes, quod propter christum recipiamur in gratiam, qui solus positus est mediator et propitiatorium, per quem reconcilietur Pater. 10] Itaque qui confidit operibus se mereri gratiam, is aspernatur Christi meritum et gratiam, et quaerit sine Christo humanis veribus viam ad Deum, quum Christus de se dixerit Ioh. 14, 6: Ego sum via, veritas et vita. 11] Haec doctina de fide ubique in Paulo tractatur; Eph. 2, 8: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est, non ex operibus etc. 12] Et ne quis cavilletur a nobis novam Pauli interpretationem excogitari, tota haec causa habet testimonia patrum. 13] Nam Augustinus multis voluminibus defendit gratiam et iustitiam fidei contra merita operum. 14] Et similia docet Ambrosius [Prosper Aquitanus] De vocatione Gentium et alibi. Sic enim inquit De Vocatione Gentium: Vilesceret redemptio sanguinis Christi, nec misericordiae Dei humanorum operum praerogativa succumberet, si iustificatio, quae fit per gratiam, meritis praecedentibus deberetur, ut non munus largientis, sed merces esset operantis. 15] Quamquam autem haec doctrina contemnitur ab imperitis, tamen experiuntur piae ac pavidae conscientiae plurimum eam consolationis afferre, quia conscientiae non possunt reddi tranquillae per ulla opera, sed tantum fide, quum certao statuunt, quod propter Christum habeant placatum Deum, 16] quemadmodum Paulus docet Rom. 5,1: Iustificati per fidem, pacem habemus apud Deu
PREV.   NEXT  
|<   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33  
34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   >>   >|  



Top keywords:

gratiam

 

doctrina

 

tantum

 

operibus

 

operum

 

consolationis

 
afferre
 

Christi

 

Gentium

 

quemadmodum


propter
 

mereri

 

conscientiae

 

nostri

 

silentium

 

testimonia

 

interpretationem

 

excogitari

 
patrum
 

Paulus


iustitiam

 
habeant
 

contra

 

Christum

 

merita

 
defendit
 

voluminibus

 
placatum
 

Augustinus

 

multis


cavilletur

 

Gratia

 

tractatur

 

habemus

 

Iustificati

 

Prosper

 

largientis

 
merces
 

deberetur

 

meritis


praecedentibus
 
possunt
 

operantis

 
plurimum
 
imperitis
 
experiuntur
 

pavidae

 

Quamquam

 

contemnitur

 

tranquillae