FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40  
41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   >>   >|  
agna ex parte similies usitatis serventur. Tantum numerus missarum est dissimiilis, quem propter maximos et manifestos abusus certe moderari prodesset. 41] Nam olim etiam in ecclesiis frequentissimis non fiebat quotidie missa, ut testatur Historia Triparita, lib. 9, c. 38: Rursus autem in Alexandria quarta et sexta feria Scripturae leguntur easque doctores interpretantur, et omnia fiunt praeter solemnem oblationis morem. IV. De Confessione. [Article 25] 1] Confessio in ecclesiis apud nos non est abolita. Non enim solet porrigi corpus Domini nisi antea exploratis et absolutis. 2] Et docetur populus diligentissime de fide absolutionis, de qua ante haec tempora magnum erat silentium. 3] Docetur homines, ut absolutionem plurimi faciant, quia sit vox Dei et mandato Dei pronuntietur. 4] Ornatur potestas clavium et commemoratur, quantam consolationem afferat perterrefactis conscientiis et quod requirat Deus fidem, ut illi absolutioni tamquam voci de coelo sonanti credamus, et quod illa fides in Christum vere consequatur et accipiat remissionem peccatorum. 5] Antea immodice extollebanatur staisfactiones; fidei vero et meriti Christi ac iustitiae fidei nulla fiebat mentio. Quare in hac parte minime sunt culpandae ecclesiae nostrae. 6] Nam hoc etiam adversarii tribuere nobis coguntur, quod doctrina de poenitentia diligentissime a nostris tractata ac patefacta sit. 7] Sed de confessione docent, quod enumeratio delictorum non sit necessaria, nec sint onerandae conscientiae cura enumerandi omnia delicat, qui impossibile est omnia delicta recitare, ut testatur Psalmus 19, 13: Delicta quis intelligit? 8] Item Ieremias 17, 9: Pravum est cor hominis et inscrutabile. 9] Quodsi nulla peccata nisi recitata remitterentur, nunquam acquiescere conscientiae possent, quia plurima peccata neque vident, neque meminisse possunt. 10] Testantur et veteres scriptores enumerationem non esse necessariam. 11] Nam in decretis citatur Chrysostomus, qui sic ait: Non tibi dico, ut te prodas in publicum, neque apud alios te accuses; sed obedire te volo prophetae dicenti: Revela ante Deum viam tuam. Ergo tua confitere peccata apud Deum, verum iudicem, cum oratione. Delicata tua pronuncia non lingua, sed conscientiae tuae memoria etc. 12] Et glossa De Poenitentia, dist. 5, cap. Consideret, fatetur humani iuris esse confessionem. 13] Verum confessio cum propter maximum absolutionis beneficium tum propter alias conscientiar
PREV.   NEXT  
|<   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40  
41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   >>   >|  



Top keywords:

propter

 

conscientiae

 

peccata

 
absolutionis
 

diligentissime

 

ecclesiis

 

fiebat

 
testatur
 

inscrutabile

 

hominis


Pravum

 

Delicta

 

intelligit

 

Ieremias

 

Quodsi

 

vident

 

Tantum

 

meminisse

 
possunt
 

Testantur


plurima

 
possent
 

recitata

 
numerus
 

remitterentur

 

nunquam

 
acquiescere
 
missarum
 

patefacta

 

tractata


docent
 
confessione
 

nostris

 

tribuere

 
coguntur
 

doctrina

 

poenitentia

 
enumeratio
 

delictorum

 

dissimiilis


delicat

 

impossibile

 

delicta

 
Psalmus
 

recitare

 

enumerandi

 
necessaria
 
onerandae
 
veteres
 

serventur