FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36  
37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   >>   >|  
poris sacri portione a calice sacrati cruoris abstineant; qui procul dubio aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius eiusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire"]. 8] Tantum consuetudo non ita vetus aliud habet. 9] Constat autem, quod consuetudo contra mandata Dei introducta non sit probanda, ut testantur canones, dist. 8., cap. Veritate, cum sequentibus. 10] Haec vero consuetudo non solum contra Scripturam, sed etiam contra veteres canones et exemplum ecclesiae recepta est. 11] Quare si qui maluerunt utraque specie sacramenti uti, non fuerunt cogendi, ut aliter facerent cum offensione conscientiae. 12] Et quia divisio sacramenti non convenit cum institutione Christi, solet apud nos omitti processio, quae hactenus fieri solita est. II. De Coniugio Sacerdotum. [Article XXIII] 1] Publica querela fuit de exemplis sacerdotum, qui non continebant. 2] Quam ob causam et Pius Papa dixisse fertur, fuisse aliquas causas, cur ademptum sit sacerdotibus coniugium, sed multo maiores esse causas, cur reddi debeat. Sic enim scribit Platina [Platina, Vita Pii II.; "Sacerdotibus magna ratione sublatas nuptias maiori restituendas videri"]. 3] Quum igitur sacerdotes apud nos publica illa scandala vitare vellent, duxuerunt uxores, ac docuerunt, quod liceat ipsis contrahere matrimonium. 4] Primum, quia Paulus dicit 1 Cor. 7, 2. 9: Unusquisque habeat uxorem suam propter fornicationem. Item: Melius est nubere, quam uri. 5] Secundo, Christus inquit Matth. 19, 12: Non omnes capiunt verbum hoc; ubi docet non omnes homines ad coelibatum idoneos esse, quia Deus creavit hominem ad procreationem, Gen. 1, 28. 6] Nec est humanae potestatis, sine singulari dono et opere Dei creationem mutare. 7] Igitur qui non sunt idonei ad coelibatum, debent contrahere matrimonium. 8] Nam mandatum Dei et ordinationem Dei nulla lex humana, nullum votum tollere potest. 9] Ex his causis docent sacerdotes sibi licere uxores ducere. 10] Constat etiam in ecclesia veteri sacerdotes fuisse maritos. 11] Nam et Paulus ait 1 Tim. 3, 2 Episcopum eligendum esse, qui sit maritus. 12] Et in Germania primum ante annos quadringentos sacerdotoes vi coacti sunt ad coelibatum, qui quidem adeo adversati sunt, ut archiepiscopus Moguntinus, publicaturus edictum Romani pontificis de ea re, paene ab iratis sacerdotibus per tumultum oppressus sit. 13] Et res gesta est tam inciviliter, u
PREV.   NEXT  
|<   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36  
37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   >>   >|  



Top keywords:

consuetudo

 

contra

 

sacerdotes

 

coelibatum

 

Paulus

 

canones

 

sacramenti

 

sacerdotibus

 

fuisse

 

causas


contrahere

 

uxores

 

matrimonium

 

Platina

 

Constat

 

divisio

 

potest

 

homines

 
procreationem
 

calice


hominem

 
creavit
 

idoneos

 

mutare

 

creationem

 

Igitur

 

portione

 

idonei

 

humanae

 
potestatis

singulari
 

verbum

 

uxorem

 

propter

 
fornicationem
 
habeat
 
Unusquisque
 

abstineant

 
Primum
 

cruoris


Melius

 

nubere

 

sacrati

 

capiunt

 

debent

 

inquit

 

Secundo

 

Christus

 

ordinationem

 

Moguntinus