FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27  
28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   >>   >|  
, nec concludere posse, se apud Pontificem Romanum pro officio V. C. M. diligenter daturam operam de congregando concilio generali. 17] Quemadmodum idem latius expositum est ante annum in publico proximo conventu, qui Spirae congregatus fuit. 18] Ubi V. C. M. per Dominum Ferdinandum, Bohemiae et Ungariae Regem, amincum et dominum clementem nostrum, deinde per Oratorem et Commissarios Caesareos haec inter cetera proponi fecit, quod V. C. M. intellexisset et expendisset Locum-tenentis V. C. M. in Imperio et Praesidentis et Consiliariorum in regimine et Legatorum ab aliis Statibus, qui Ratisbonae convenerant, 19] deliberationem de concilio congregando, et quod iudicaret etiam V. C. M. utile esse, ut congregaretur concilium, et quia causae, quae tum tractabantur inter V. C. M. et Romanum Pontificem, vicinae essent concordiae et Christianae reconciliationi, non dubitaret V. C. M., quin Romanus Pontifex adduci posset ad habendum generale concilium: 20] ideo significabat se V. C. M. operam daturam, ut praefatus pontifex maximus una cum V. C. M. tale generale concilium primo quoque tempore emissis litteris publicandum congregare consentiret. 21] In eventum ergo talem, quod in causa religionis dissensiones inter nos et partes amice et in caritate non fuerint compositae, tunc coram V. C. M. hic in omni obedientia nos offerimus ex superabundanti comparituros et causam dicturos in tali generali, libero et Christiano concilio, de quo congregando in omnibus comitiis imperialibus, quae quidem annis Imperii V. C. M. habita sunt, per Electores, Principes et reliquos Status Imperii semper concorditer actum et congruentibus suffragiis conclusum est. 22] Ad cuius etiam generalis concilii conventum, simul et ad V. C. M. in hac longe maxima et gravissima causa iam ante etiam debito modo et in forma iuris provocavimus et appellavimus. 23] Cui appellationi ad V. C. M. simul et concilium adhuc adhaeremus, neque eam per hunc vel alium tractatum (nisi causa inter nos et partes iuxta tenorem Caesareae proximae citationis amice in caritate composita, sedata et ad Christianam concordiam reducta fuerit) deserere intendimus aut possumus; 24] de quo hic etiam solenniter et publice protestamur. Art. I. De Deo. 1] Ecclesiae magno consensu apud nos docent, decretum Nicaenae synodi de unitate essentiae divinae et de tribus personis verum et sine ulla dubitatione credendum esse, 2] videlicet, quod sit una essentia divina, quae
PREV.   NEXT  
|<   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27  
28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   >>   >|  



Top keywords:

concilium

 

concilio

 

congregando

 

generale

 

Imperii

 

Romanum

 

daturam

 

Pontificem

 

operam

 

caritate


generali

 

partes

 

provocavimus

 

conventum

 

concilii

 

generalis

 

appellavimus

 

debito

 
maxima
 

gravissima


comitiis

 
omnibus
 

imperialibus

 

quidem

 

Christiano

 

libero

 

comparituros

 

superabundanti

 

causam

 
dicturos

habita
 

congruentibus

 

suffragiis

 

conclusum

 
concorditer
 
semper
 
Electores
 

Principes

 
reliquos
 

Status


docent

 

consensu

 

decretum

 

Nicaenae

 

unitate

 

synodi

 

Ecclesiae

 

essentiae

 

divinae

 

videlicet