FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49  
50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   >>  
s civilibus ordinationibus aut contractibus, non praescribat leges magistratibus de forma reipublicae; 14] sicut dicit Christus Ioh. 18, 36: Regnum meum non est de hoc mundo. 15] Item Luc. 12, 14: Quis constituit me iudicem aut divisorem super vos? 16] Et Paulus ait Phil. 3, 2: Nostra politia in coelis est. 17] 2 cor. 10, 4: Arma militiae nostrae non sunt carnalis, sed potentia Deo ad destruendas cogitationes etc. 18] Ad hunc modum discernunt nostri utriusque potestatis officia, et iubent utramque honore afficere et agnoscere, utramque Dei donum et beneficium esse. 19] Si quam habent episcopi potestatem gladii, hanc non habent episcopi ex mandato evangelii, sed iure humano, donatam a regibus et imperatoribus ad administrationem civilem suorum bonorum. Haec interim alia functio est quam ministerium evangelii. 20] Quum igitur de iurisdictione episcoporum quaeritur, discernit debet imperium ab ecclesiastica iurisdictione. 21] Porro secundum evangelium seu, ut loquuntur, de iure divino nulla iurisdictio competit episcopis ut episcopis, hoc est, his, quibus est commissum ministerium Verbi et sacramentorum, nisi remitere peccata, item cognoscere doctrinam et doctrinam ab evangelio dissentientem reiicere et impios, quorum nota est impietas, excludere a communione ecclesiae sine vi humana, sed Verbo. 22] Hic necessario et de iure divino debent eis ecclesiae praestare obedientiam, iuxta illud Luc. 10, 16: Qui vos audit, me audit. 23] Verum quum aliquid contra evangelium docent aut statuunt, tunc habent ecclesiae mandatum Dei, quod obedientiam prohibet, Matth. 7, 15: Cavete a pseudoprophetis! 24] Gal. 1, 8: Si angelius de coelo aliud evangelium evangeliza- verit, anathema sit! 25] 2 Cor. 13, 8: Non possumus aliquid contra veritatem, sed pro veritate. 26] Item: Data est nobis potestas ad aedificationem, non ad destructionem. 27] Sic et canones praecipiunt, 2, 1. 7, cap. Sacerdotes, et cap. Oves. 28] Et Augustinus contra Petiliani epistolam inquit: Nec catholicis episcopis consentiendum est, sicubi forte falluntur, aut contra canonicas Dei Scripturas aliquid sentiunt. 29] Si quam habent aliam vel potestatem vel iurisdictionem in cognoscendis certis causis, videlicet matrimonii aut decimarum etc., hanc habent humano iure, ubi cessantibus ordinariis coguntur principes vel inviti suis subditis ius dicere, ut pax retineatur. 30] Praeter haec disputatur, utrum episcopi seu pastores habeant ius
PREV.   NEXT  
|<   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49  
50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   >>  



Top keywords:

habent

 

contra

 

episcopi

 
ecclesiae
 

episcopis

 
aliquid
 

evangelium

 

potestatem

 
ministerium
 
divino

obedientiam

 

doctrinam

 
humano
 
evangelii
 
iurisdictione
 

utramque

 

evangeliza

 

prohibet

 

mandatum

 
dicere

statuunt

 
subditis
 

inviti

 

principes

 

Cavete

 

angelius

 
pseudoprophetis
 
docent
 

pastores

 

necessario


debent

 

praestare

 

habeant

 

humana

 

Praeter

 

retineatur

 

disputatur

 
coguntur
 

Petiliani

 

Augustinus


epistolam
 

inquit

 
canones
 
praecipiunt
 
causis
 

Sacerdotes

 

catholicis

 
consentiendum
 
sentiunt
 

cognoscendis