FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47  
48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   >>   >|  
niam speramus, volumus quidem certe, senes fieri, multo ante a te didicerimus quibus facillime rationibus ingravescentem aetatem ferre possimus. CATO. Faciam vero, Laeli, praesertim si utrique vestrum, ut dicis, gratum futurum est. LAELIUS. Volumus sane, nisi molestum est, Cato, tamquam longam aliquam viam confeceris, quam nobis quoque ingrediundum sit, istuc, quo pervenisti, videre quale sit. III. 7 CATO. Faciam ut potero, Laeli. Saepe enim interfui querellis aequalium meorum, pares autem vetere proverbio cum paribus facillime congregantur, quae C. Salinator, quae Sp. Albinus, homines consulates, nostri fere aequales, deplorare solebant, tum quod voluptatibus carerent, sine quibus vitam nullam putarent, tum quod spernerentur ab eis, a quibus essent coli soliti; qui mihi non id videbantur accusare, quod esset accusandum. Nam si id culpa senectutis accideret, eadem mihi usu venirent reliquisque omnibus maioribus natu, quorum ego multorum cognovi senectutem sine querella, qui se et libidinum vinculis laxatos esse non moleste ferrent nec a suis despicerentur. Sed omnium istius modi querellarum in moribus est culpa, non in aetate. Moderati enim et nec difficiles nec inhumani senes tolerabilem senectutem agunt, importunitas autem et inhumanitas omni aetati molesta est. 8 LAELIUS. Est, ut dicis, Cato; sed fortasse dixerit quispiam tibi propter opes et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senectutem videri, id autem non posse multis contingere. CATO. Est istuc quidem, Laeli, aliquid, sed nequaquam in isto sunt omnia; ut Themistocles fertur Seriphio cuidam in iurgio respondisse, cum ille dixisset non eum sua, sed patriae gloria splendorem assecutum: 'nec hercule', inquit, 'si ego Seriphius essem, nec tu, si Atheniensis, clarus umquam fuisses'. Quod eodem modo de senectute dici potest; nec enim in summa inopia levis esse senectus potest, ne sapienti quidem, nec insipienti etiam in summa copia non gravis. 9 Aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli, arma senectutis artes exercitationesque virtutum, quae in omni aetate cultae, cum diu multumque vixeris, mirificos ecferunt fructus, non solum quia numquam deserunt, ne extremo quidem tempore aetatis, quamquam id quidem maximum est, verum etiam quia conscientia bene actae vitae multorumque bene factorum recordatio iucundissima est. IV. 10 Ego Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens ita dilexi, ut aequalem. Erat enim in illo viro comitate condita gravitas, n
PREV.   NEXT  
|<   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47  
48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   >>   >|  



Top keywords:
quidem
 

senectutem

 
quibus
 

senectutis

 
LAELIUS
 
facillime
 
potest
 

aetate

 

Faciam

 

hercule


assecutum

 

splendorem

 

fuisses

 

Atheniensis

 

clarus

 

inquit

 

umquam

 

Seriphius

 

Seriphio

 

dignitatem


tolerabiliorem

 

videri

 

multis

 

copias

 
dixerit
 
fortasse
 

quispiam

 

propter

 

contingere

 

aliquid


respondisse

 
iurgio
 
dixisset
 

patriae

 

cuidam

 

nequaquam

 

Themistocles

 

fertur

 

gloria

 
iucundissima

recordatio
 
factorum
 

multorumque

 

maximum

 
conscientia
 

Maximum

 

Tarentum

 

comitate

 

condita

 
gravitas