FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35  
36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   >>  
, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis. Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperii vere nominamus, hunc et huius socios a tuis [aris] ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium [omnium] arcebis et homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis. M. TULLI CICERONIS ORATIO IN CATILINAM SECUNDA AD POPULUM ARGUMENTUM Cum ea oratio, quam M. Tullius in senatu in L. Catilinam praesentem a. d. VI Id. Novembres habuit, a senatoribus ita audita esset, ut plerique consuli adsentirentur et Catilinam hostem patriae atque parricidam appellarent, ille e senatu egressus proximaque nocte relictis P. Lentulo, C. Cethego aliisque in urbe sociis, qui ea, de quibus convenisset exsequerentur, ad Manlium profectus erat. Postridie eius diei M. Cicero contione convocata, ut populum de iis rebus, quae agitabantur, edoceret et invidiam a se deprecaretur, hanc, quae infra legitur, orationem habuit. Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit. Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur, non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus. Palam iam cum hoste nullo inpediente bellum iustum geremus. Sine dubio perdidimus hominem magnificeque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus. Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus e
PREV.   NEXT  
|<   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35  
36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   >>  



Top keywords:

tantam

 
patriae
 
Catilinam
 

vicimus

 
moenibus
 
quibus
 
bellum
 

senatu

 

egressus

 

habuit


profectus
 
Postridie
 

Cicero

 
flammaque
 
minitantem
 

emisimus

 
prosecuti
 

convenisset

 

verbis

 

exsequerentur


Manlium

 

egredientem

 

eiecimus

 

Tandem

 

excessit

 

aliquando

 

Quirites

 
agitabantur
 
edoceret
 

invidiam


orationem

 

deprecaretur

 
furentem
 

audacia

 

molientem

 

nefarie

 

convocata

 

legitur

 

populum

 
pestem

scelus

 

anhelantem

 

contione

 

quidem

 
perdidimus
 

hominem

 

magnificeque

 

geremus

 

iustum

 

depulsus