FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44  
45   >>  
animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam, quod in tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur, ut neque bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes salvi esse possitis. Quae quidem ego neque mea prudentia neque humanis consiliis fretus polliceor vobis, Quirites, sed multis et non dubiis deorum inmortalium significationibus, quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum ingressus; qui iam non pro cul, ut quondam Solebant, ab externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque auxilio sua templa atque urbis tecta defendunt. Quos vos, Quirites, precari, venerari, implorare debetis, ut, quam urbem pulcherrimam florentissimamque esse voluerunt, hanc omnibus hostium copiis terra marique superatis a perditissimorum civium nefario scelere defendant. M. TULLI CICERONIS ORATIO IN CATILINAM TERTIA AD POPULUM. ARGUMENTUM. Aliquanto post quam haec gesta erant, cum legati Allobrogum, qui a Lentulo temptati M. Cicerone auctore favere se coniurationi simulaverant, exeuntes ex urbe cum T. Volturcio, qui erat a Lentulo ad Catilinam missus, in ponte Mulvio nocte comprehensi essent litteraeque, quae ab Lentulo, Cethego, P. Gabinio Cimbro ad Catilinam ferebantur, Ciceroni traditae is arcessitis coniurationis principibus senatum in aedem Concordiae coegit III Non. Decembres. Ibi cum legati et Volturcius omnem rem indicassent, coniurati litteris suis convicti in custodiam dati sunt, Ciceroni autem gratiae a senatu actae supplicatioque decreta est. Quibus rebus peractis Cicero in contionem prodiit et populo, quae acta essent, exposuit hac, quae infra legitur, oratione. Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum bona, fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissumi imperii, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum inmortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam videtis. Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ii dies, quibus conservamur, quam illi, quibus nascimur, quod salutis certa laetitia est, nascendi incerta condicio, et quod sine sensu nascimur, cum voluptate servamur, profecto, quoniam illum, qui hanc urbem condidit, ad deos inmortalis benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is, qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit. Nam toti urbi, templis,
PREV.   NEXT  
|<   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44  
45   >>  



Top keywords:

Quirites

 

Lentulo

 
quibus
 

consiliis

 

Ciceroni

 

deorum

 

inmortalium

 

nascimur

 

vestros

 

essent


profecto
 

legati

 

Catilinam

 

exposuit

 

populo

 

legitur

 

publicam

 

Concordiae

 

coegit

 

coniuges


liberosque

 

fortunas

 

prodiit

 

vitamque

 

omnium

 

vestrum

 

oratione

 

Quibus

 

Volturcius

 
convicti

custodiam

 
indicassent
 

coniurati

 

litteris

 

gratiae

 

decreta

 

peractis

 

Cicero

 

supplicatioque

 

Decembres


senatu

 

domicilium

 

contionem

 

servamur

 

voluptate

 

quoniam

 

condidit

 
salutis
 

laetitia

 

nascendi