Atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et
manum suam cognovit. Erant autem sine nomine, sed ita: 'Quis sim, scies
ex eo, quem ad te misi. Cura, ut vir sis, et cogita, quem in locum sis
progressus. Vide, ecquid tibi iam sit necesse, et cura, ut omnium tibi
auxilia adiungas, etiam infimorum.' Gabinius deinde introductus cum primo
impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex iis, quae Galli
insimulabant, negavit. Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa
sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique
unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, voltus,
taciturnitas. Sic enim ob stupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim
non numquam inter sese aspiciebant, ut non iam ab aliis indicari, sed
indicare se ipsi viderentur.
Indiciis expositis atque editis, Quirites, senatum consului, de summa
re publica quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac
fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus. Et
quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis,
Quirites, quid senatus censuerit, exponam. Primum mihi gratiae verbis
amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica
maximis periculis sit liberata. Deinde L. Flaccus et C. Pomptinus
praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure
laudantur. Atque etiam viro forti, collegae meo, laus inpertitur, quod
eos, qui huius coniurationis participes fuissent, a suis et a rei publicae
consiliis removisset. Atque ita censuerunt, ut P. Lentulus, cum se
praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti C. Cethegus,
L. Statilius, P. Gabinius, qui omnes praesentes erant, in custodiam
traderentur; atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi
procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M. Ceparium, cui ad
sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P.
Furium, qui est ex iis colonis, quos Faesulas L. Sulla deduxit, in
Q. Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum
sollicitatione versatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum
Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. Atque ea lenitate senatus
est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine
domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re publica
conservata reliquorum mentes sanari posse 1o arbitraretur. Atque etiam
supplicatio dis inmortalib
|