FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   >>  
dum est, quos vici ac subegi, illi hostes aut interfectos aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint, providere. Mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent, ego providi, ne mihi noceant, vestrum est providere. Quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest. Magnum enim est in bonis praesidium, quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re publica dignitas, quae me semper tacita defendet, magna vis conscientiae, quam qui neglegunt, cum me violare volent, se ipsi indicabunt. Est enim in nobis is animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus, sed etiam omnis in probos ultro semper lacessamus. Quodsi omnis impetus domesticorum hostium depulsus a vobis se in me unum convorterit, vobis erit videndum, Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis, qui se pro salute vestra obtulerint invidiae periculisque omnibus; mihi quidem ipsi quid est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore vestro neque in gloria virtutis quicquam videam altius, quo mihi lubeat ascendere? Illud perficiam profecto, Quirites, ut ea, quae gessi in consulatu, privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam. Denique ita me in re publica tractabo, ut meminerim semper, quae gesserim, curemque, ut ea virtute, non casu gesta esse videantur. Vos, Quirites, quoniam iam est nox, venerati Iovem illum, custodem huius urbis ac vestrum, in vestra tecta discedite et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte custodiis vigiliisque defendite. Id ne vobis diutius faciuudum sit, atque ut iu perpetua pace esse possitis, providebo. M. TULLI CICERONIS IN CATILINAM ORATIO QUARTA HABITA IN SENATU. ARGUMENTUM. Cum M. Cicero consul Nonis Decembribus senatum in aede Iovis Statoris consuleret, quid de iis coniurationis Catilinae sociis fieri placeret, qui in custodiam traditi essent, factum est, ut duae potissimum sententiae proponerentur, una D. Silani consulis designati, qui morte multandos illos censebat, altera C. Caesaris, qui illos publicatis bonis per municipia Italiae distribueudos ac vinculis sempiternis tenendos existimabat. Cum autem plures senatores ad C. Caesaris quam ad D. Silani sententiam inclinare viderentur, M. Cicero ea, quae infra legitur, oratione Silani sententi
PREV.   NEXT  
|<   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   >>  



Top keywords:

Quirites

 

Silani

 
publica
 

semper

 

vestrum

 

vestra

 

Cicero

 

Caesaris

 

providere

 

quidem


depulsum
 

periculum

 

custodiis

 

vigiliisque

 

oratione

 

defendite

 

priore

 

diutius

 

vinculis

 

perpetua


possitis

 

providebo

 

municipia

 

faciuudum

 

legitur

 

virtute

 

Italiae

 

videantur

 

curemque

 
gesserim

Denique

 
tractabo
 

meminerim

 

sententi

 

discedite

 

custodem

 

quoniam

 

venerati

 

quamquam

 

publicatis


senatores

 

sententiam

 

traditi

 

plures

 

multandos

 

custodiam

 

placeret

 
inclinare
 

censebat

 

sociis