us pro singulari eorum merito meo nomine decreta
est quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his
decreta verbis est, 'quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello
liberassem.' Quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus conferatur,
hoc interest, quod ceterae bene gesta, haec una conservata re publica
constituta est. Atque illud, quod faciundum primum fuit, factum atque
transactum est. Nam P. Lentulus, quamquam patefactis indiciis,
confessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius, verum etiam
civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut, quae religio C. Mario,
clarissimo viro, non fuerat, quo minus C. Glauciam, de quo nihil nominatim
erat decretum, praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo
puniendo liberaremur.
Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli
nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existumare debetis
omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis periculis
concidisse. Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo,
Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli somnum nec L. Cassi
adipes nec C. Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. Ille erat unus
timendus ex istis omnibus, sed tam diu, dum urbis moenibus continebatur.
Omnia norat, omnium aditus tenebat; appellare, temptare, sollicitare
poterat, audebat. Erat ei consilium ad facinus aptum, consilio autem
neque manus neque lingua deerat. Iam ad certas res conficiendas certos
homines delectos ac descriptos habebat. Neque vero, cum aliquid mandarat,
confectum putabat; nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret,
vigilaret, laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat. Hunc ego
hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere
vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis
in castrense latrocinium compulissem (dicam id, quod sentio, Quirites),
non facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris depulissem. Non
ille nobis Saturnalia constituisset neque tanto ante exitii ac fati diem
rei publicae denuntiavisset neque commisisset, ut signum, ut litterae suae
testes manifesti sceleris deprehenderentur. Quae nunc illo absente sic
gesta sunt, ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam
inventum, quam haec tanta in re publica coniuratio manifesto inventa atque
deprehensa est. Quodsi Catilina in urbe ad hanc diem remansisset,
quamquam, quoad fuit, omnibus eius
|