ec cum sit vna de quindecim habens longitudinem
diaetarum 60. et latitudinem prope 30. posset esse nominatior omnibus ibi
circa prouincijs, si a nostris frequentaretur.
Notandum. Cassan (secundum Odericum) est melior prouincia de mundo, vbi
strictior est, habet diaetas 50. vbi longior 60, et est vna de 12.
prouincijs Imperij Grand Can. Est ista populosa, distincta ciuitatibus, vt
quisque a quacunque plaga de vna exeat ciuitate nouerit aliam in media
diaeta propinquam. Tenetque istam regionem Cassan rex diues et potens, pro
parte de Imperio Praebyteri Ioannis, et pro parte de Imperio Grand Can.
[Sidenote: Riboth.] De ista in reuersione nostra venimus ad Regnum Riboth,
quod similiter est vnum de quindecim, latum, et speciosum, in quo de multis
bonis, habetur plena copia. Hoc tenetur in toto de Imperio Tartarorum.
[Sidenote: Labassi, summus idolorum pontifex.] Vna est ibi inter et super
omnes ciuitas Sacerdotalis, et Regia, in qua Rex habet suum magnificum
palatium, et summus Idolorum Pontifex quem Labassi appellant, cui omnes
Regni obediunt et populi sicut Domino Papae nos Christiani quoniam et iubet,
et benedicit, ac confert sacerdotibus beneficia idolorum.
Ciuitatis vndique muri sunt compacti albis et nigris lapidibus conquadratis
ad modum scakarij, omnesque contractae simili pauimento sunt stratae. Tanta
est illic reuerentia sacrificiorum vt si quis vel in modica quantitate,
sanguinem hominis, seu immolaticiae pecudis fudisse deprehensus fuerit,
nequaquam iudicium mortis euadet. Et inter innumeras superstitiones est
illic vna talis.
Haeres cuius pater defungitur, si alicuius vult esse reputationis, mandat
cognatos, amicos, Relligiosos, et sacerdotes pro posse, qui certo Die
conuenientes sub magno Symphoniae festo, corportant defuncti cadauer, in
montis sublime cacumen. Ibi accedens dignior Praelatorum, funeris caput
abscindit, tradens haeredi in aureo disco decantanti sub deuotione suas
orationes cum suis in propria lingua. Atque interim aues regionis rapaces,
et immundae, vt corui, vultures, et aquilae, quae pro consuetudine optime
morem norunt, aduolant magno numero in aere: Tuncque Relligiosi cum
sacerdotibus detruncant corpus in frusta velut in macello, proijcientes
pecias in altum auibus, ac decantantes certam ad hoc compositam orationem,
tanquam si nostri sacerdotes cantarent. Subuenite sancti Dei, etc.
Et habet eorum oratio, hunc sensum in sua lingua. Respice quam iustus et
sanctus extitit homo iste, q
|