uem Angeli Dei conueniunt accipere et in
Paradisum deferre. Talique diabolico errore delusi, putant filius, et
amici, quod defunctus sit in Paradisum translatus, viuat illic sempiterne
beatus, quoniam, vbi plures conuenere volucrum, ibi maiorem laetantur et
iactant fuisse numerum Angelorum.
Hinc deinde reuertentes, cum choris, et resonantia Musicorum, filius
paratum praestat omnibus conuiuium, in cuius fine pro extremo ferculo,
tradit singulis particulam, de patris capite summa cum devotione. Hanc
etiam capitis caluariam filius facit postmodum debite formari et poliri
sibi pro cypho, in quo bibit in conuijs, ob recordationem amantissimi
patris.
Ab hoc Regno decem dietis per potestatem Imperatoris Grand Can, inuenitur
Insula delectabilis, et speciosa satis: cuius Rex est praepotens in gloria,
et in diuitijs superabundans, et de multis quae illic geruntur admirandis
vnum recito solum.
[Sidenote: Diues Epulo.] Quod est ibi homo quidam ditissimus nullius
dignitatis nomine honoratus, sed bysso, ac serico adornatus, et splendide
omni tempore epulatus: non ergo vult dici princeps, Dux, comes, miles, aut
huiusmodi, licet superioritatem habeat super marchiones aliquos et barones.
Eius possessionis valor aestimatur in anno 30. cuman de assinarijs bladi, et
risi, nec quaerit nisi delitiose viuere in isto seculo, vt cum diuite
Epulone sepeliatur in inferno. Cum etiam sibi derelictus sit, iste viuendi
modus a retrogenitoribus, eum et ipse posteris derelinquet. Hic tanquam
Imperiali residet palatio, cuius muri ambitus ad tractum leucae tenditur,
continens arbusta, vineta, rinulos, fontes et stagna, aulas, et cubicula
auro strata depictaque mire, et sculpta artificiose, vltra quam vales
explicare, et inter omnia ad medium palatium in celso vertice atrium
amaenum, valde tamen modico, sed cunctis praeciosius, aedificio, quasi ad
seema nostrarum Ecclesiarium, cum turribus, pilarijs, et columnis, in
quibus nihil prominet indignius auro. Nunquam vel raro hic exit de suo
palatio cum solis pulchris quos sibi conuocat et conuariat paruis pueris et
puellis, non excedentibus 16. annos aetatis. Tendit dum libet pedibus,
quandoque vectatur equo, interdum ducitur vehiculo, nonnunquam vult ferri
gestatorio, vel certe puellaribus brachijs, et visitat saepissime praefatum
praeciosius aedificium: atque hijs et modis alijs excogitat delectare visum
pulchris, auditum suauibus, olfactum redolentibus, tactum lenibus, et
gustum pascere delicatis. Elec
|