FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116  
117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   >>   >|  
sicut Christiani aliqui alicui religioni, vel sancto in coelis. Et per istum modum immolant filios et filias, et multi homines per istum ritum moriuntur ante idolum illud, et multa alia abominabilia facit populus iste bestialis, et multa mirabilia vidi inter eos quae nolui hic inserere. [Sidenote: Combustio mortuorum.] Aliam consuetudinem vilissimam habet gens illa: Nam quamdo homo moritur, comburunt ipsum mortuum, et si vxorem habet, ipsam comburunt viuam, quia dicunt quod ipsa ibit in aratura, et cultura cum viro suo in alio mundo: si autem vxor illa habeat liberos ex viro suo, potest manere cum eis si velit sine verecundia et improperio, communiter tamen omnes praeeligunt comburi cum marito; si autem vxor praemoriatur viro, lex illa non obligat virum, sed potest aliam vxorem ducere. Aliam consuetudinem habet gens illa, quod foeminae ibi bibunt vinum, et homines non: foeminae etiam faciunt sibi radi cilia, et supercilia, et barbam, et homines non: et sic de multis alijs vilibus contra naturam sexus eorum. [Sidenote: Mobar regnum vel Maliapor.] Ab isto regno iui decem dietas ad iliud regnum dictum Mobar, quod habet in se multas ciuitates, et in illo requiescit in vna ecclesia corpus beati Thomae Apostoli, et est ecclesia illa plena idolis, et in circuitu ecclesiae simul Cononici viuunt in 15 domibus Nestoriani, id est, mali Christiani, et schismatici. De quodam idolo mirabili, et de quibusdam ritibus eorum. In hoc regno est vnum Idolum mirabile, quod omnes Indi reuerentur: et est statura hominis ita magni, sicut noster Christophorus depictus, et est totum de auro purissimo et splendidissimo, et circa collum habet vnam chordulam sericam cum lapidibus pretiosissimis, quorum aliquis valet plus quam vnum regnum: Domus idoli est tota de auro, scilicet in tecto, et pauimento, et superficie parietum interius et exterius. Ad illud idolum peregrinantur Indi, sicut nos ad S. Petrum: Alij veniunt cum chorda ad collum, alij cum manibus retro ligatis, alij cum cultello in brachio vel tibia defixo, et si post peregrinationem fiat brachium marcidum, illum reputant sanctum, et bene cum Deo suo. Iuxta ecclesiam illius idoli est lacus vnus manufactus, et manifestus, in quem peregrini proijciunt aurum et argentum, et lapides pretiosos in honorem Idoli, et ad aedificationem ecclesiae suae, et ideo quando aliquid debet ornari, vel reparari, vadunt homines ad hunc lacum, et proiecta extrahunt: die autem annua constructionis illius idoli
PREV.   NEXT  
|<   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116  
117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   >>   >|  



Top keywords:
homines
 

regnum

 
illius
 

comburunt

 
vxorem
 

consuetudinem

 

foeminae

 
ecclesia
 

ecclesiae

 

potest


Sidenote
 

collum

 

idolum

 

Christiani

 

purissimo

 
splendidissimo
 

vadunt

 
depictus
 
reparari
 

aliquis


quorum

 

chordulam

 

Christophorus

 

sericam

 

lapidibus

 

pretiosissimis

 

ornari

 

quodam

 

mirabili

 

quibusdam


constructionis
 

Nestoriani

 

domibus

 
schismatici
 

ritibus

 

hominis

 

statura

 

aliquid

 
proiecta
 
reuerentur

Idolum

 

mirabile

 
extrahunt
 

noster

 

scilicet

 

pretiosos

 

marcidum

 

lapides

 

reputant

 

brachium