FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125  
126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   >>   >|  
le, repletus amoenis herbis et arboribus, et dum staremus ibi, ipse sumpsit cymbalum, et incoepit percutere ipsum sicut percutitur quando monachi intrant refectorium, ad cuius sonitum multa animalia diuersa descenderunt de monte illo, aliqua vt simiae, aliqua vt Cati, Maymones, et aliqua faciem hominis habentia, et dum sic starem congregauerunt se circa ipsum, 4000. de illis animalibus, et se in ordinibus collocauerunt, coram quibus posuit paropsidem et dabat eis comedere, et cum comedissent iterum cymbalum percussit, et omnia ad loca propria redierunt. Tunc admiratus inquisiui quae essent animalia ista? Et respondit mihi quod sunt animae nobilium virorum, quas nos hic pascimus amore Dei, qui regit orbem, et sicut vnus homo fuit nobilis, ita anima eius post mortem in corpus nobilis animalis intrat. Animae vero simplicium et rusticorum, corpora vilium animalium intrant. Incoepi istam abusionem improbare, sed nihil valuit sibi, non enim poterat credere, quod aliqua anima posset sine corpore manere. [Sidenote: Chilenso.] Inde transiui ad quandam ciuitatem nomine Chilenso, cuius muri per 40. milliaria circuerunt. In ista ciuitate sunt 360. pontes lapidei pulchriores quam vnquam viderim, et bene inhabitatur, et nauigium maxinium habet, et copiam omnium victualium et aliorum bonorum. [Sidenote: Thalay. Kakam.] Inde iui ad quoddam flumen dictum Thalay, quod vbi est strictius habet in latitudine 7. milliaria, et illud flumen per medium terrae Pygmaeorum transit, quorum ciuitas vocatur Kakam, quae de pulchrioribus ciuitatibus mundi est. Isti Pigmaei habent longitudinem trium spansarum mearum, et faciunt maiora et meliora goton, et bombicinam quam aliqui homines in mundo. Inde per illud flumen transiens, veni ad vnam ciuitatem Ianzu, in qua est vnus locus fratrum nostrorum, et sunt in ea tres ecclesiae Nestorianorum: haec ciuitas nobilis est, et magna, habens in se 48. Thuman ignium, et in ea omnia victualia, et animalia in magna copia, de quo Christiani viuunt: Dominus istius ciuitatis solum de sale habet in redditibus 50. Thuman Balisi, et valet balisus vnum florenum cum dimidio: Ita quod vnum Thuman facit 15. millia florenorum, vnam tamen gratiam facit dominus populo, quia dimittit ei, ne sit caristia in eo, 200. Thuman. Habet haec ciuitas consuetudinem, quod quando vnus vult facere conuiuium amicis suis, ad hoc sunt hospitia deputata, et vbi ille circuit per hospites, dicens sibi tales amicos meos habebis, quos festabis nomine me
PREV.   NEXT  
|<   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125  
126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   >>   >|  



Top keywords:

aliqua

 
Thuman
 
flumen
 

nobilis

 

animalia

 

ciuitas

 

Chilenso

 

ciuitatem

 
milliaria
 

Sidenote


nomine
 
cymbalum
 

intrant

 

quando

 

Thalay

 

victualium

 

meliora

 
faciunt
 

maiora

 

transiens


mearum

 
fratrum
 
aliqui
 

homines

 

nostrorum

 

bombicinam

 
medium
 

terrae

 

Pygmaeorum

 

aliorum


latitudine

 

strictius

 

quoddam

 

dictum

 

repletus

 

transit

 

quorum

 

Pigmaei

 
habent
 

longitudinem


bonorum

 

vocatur

 

pulchrioribus

 
ciuitatibus
 
spansarum
 
victualia
 

consuetudinem

 

facere

 

amicis

 

conuiuium