FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110  
111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   >>   >|  
it vt dicitis, ignis non poterit vos comburere: si autem vos combusserit, patebit quod fides vestra nulla sit. Responderunt fratres; parati sumus pro fide nostra ignem, carcerem, et vincula, et omnium tormentorum genera tolerare: verum tamen scire debetis, quod si ignis potestatem habeat comburendi nos hoc non erit propter fidem nostram, sed propter peccata nostra: fides enim nostra perfectissima et verissima est, et non est alia in mundo in qua animsae hominum possunt saluae fieri; Dum autem ordinaretur quod fratres conburerentur, rumor insonuit per totam ciuitatem, de qua omnes senes, et iuuenes, viri et mulieres, qui ire poterant, accurrerunt ad illud spectaculum intuendum. Fratres autem ducti fuerunt ad plateam ciuitatis, vbi accensus est ignis copiosus, in quen frater Thomas voluit se proijcere, sed quidam Saracenus cepit eam per caputium et retraxit dicens; Non vadus tu cum sis senex, quia carmen aliquod vel experimentum habere posses super te, quare te ignis non posset laedere, sed alium ire in ignem permittas. Tunc 4 Saraceni sumentes fratrem Iacobum, eum in ignem proijcere volebant; quibus ille, permittatis, me quia libenter pro fide mea ignem intrabo: Cui Saraceni non adquiescentes eum violenter in ignem proiecerunt: ignis autem ita accensus erat, quod nullus eum videre poteret, vocem tamen eius audierunt, inuocantem semper nomen virginis gloriosae; Igne autem totaliter consumpto stetit frater Iacobus super prunas illaesus, et laetus, manibus in modum crucis eleuatis, in coelum respiciens, et Deum laudans et glorificans, qui sic declararet fidem suam: nihil autem in eo nec pannus, nec capillus laesus per ignem inuentus est; Quod videns populus vnanimiter conclamare coepit, sancti sunt, sancti sunt, nefas est offendere eos, modo videmus quia fides eorum bona et sancta est. Tunc clamare coepit Kadi: sanctus non est ille, quia combustus non est, quia tunica quam portat est de lana terrae Habraae, et ideo nudus exspolietur, et in ignem proijciatur, et videbitur si comburetur vel non. Tunc Saraceni pessimi ad praeceptum Kadi ignem in duplo magis quam prius accenderunt, et fratrem Iacobum nudantes, corpus suum abluerunt, et oleo abundantissime vnxerunt, insuper et oleum maximum in struem lignorum ex quibus ignis fieret, fuderunt, et igne accenso fratrem in ipsum proiecerunt. Frater autem Thomas, et frater Demetrius extra populum in loco separato flexis genibus orantes cum lachrymis deuotioni se dederunt Frater autem Io
PREV.   NEXT  
|<   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110  
111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   >>   >|  



Top keywords:

nostra

 
fratrem
 

Saraceni

 

frater

 

Thomas

 

coepit

 
accensus
 

proijcere

 

sancti

 

propter


proiecerunt

 

fratres

 

Frater

 
Iacobum
 
quibus
 

inuocantem

 

videns

 

audierunt

 

consumpto

 

totaliter


inuentus
 

virginis

 
vnanimiter
 

laesus

 
semper
 
gloriosae
 

populus

 

conclamare

 

illaesus

 
respiciens

prunas
 
coelum
 
laetus
 
crucis
 

eleuatis

 

manibus

 

laudans

 

Iacobus

 

pannus

 
stetit

glorificans

 

declararet

 

capillus

 
combustus
 

struem

 

maximum

 

lignorum

 
fuderunt
 

fieret

 

insuper