esent, and alle thinges conteynynge; the whiche that no
goodnesse may amende, ne non evelle empeyre; that in perfeyte Trynytee
lyvethe and regnethe God, be alle worldes and be alle tymes. Amen, Amen,
Amen.
* * * * *
Richardi Hakluyti breuis admonitio ad Lectorem.
Ioannem Mandeuillum nostratem, eruditum et insignem Authorem (Balaeo,
Mercatore, Ortelio, et alijs, testibus) ab innumeris Scribarum et
Typographorum mendis repurgando, ex multorum, eorumque optimorum
exemplarium collatione, quid praestiterim, virorum doctorum, et eorum
praecipue, qui Geographiae et Antiquitatis periti sunt, esto iudicium. Quae
autem habet de monstriferis hominum formis itinerarij sui praecedentis
capitibus trigessimo, trigessimo primo, trigessimo tertio, et sparsim in
sequentibus, quanquam non negem ab illo fortasse quaedam eorum alicubi visa
fuisse, maiori tamen ex parte ex Caio Plinio secundo hausta videntur, vt
facile patebit ca cum his Plinianis, hic ideo a me appositis, collaturo,
quae idem Plinius, singulis suis authoribus singula refert, in eorum
plaerisque fidem suam minime obstringens. Vale, atque aut meliora dato, aut
his vtere mecum.
* * * * *
Ex libro sexto Naturalis historiae C. Plinij secundi. Cap. 30.
Vniuersa vero gens AEtheria appellata est, deinde Atlantia, mox a Vulcani
filio AEthiope AEthiopia. Animalium hominumque effigies monstriferas circa
extremitates eius gigni minime mirum, artifici ad formanda corpora
effigiesque caelandas mobilitate ignea. Ferunt certe ab Orientis parte
intimatgentes esse sine naribus. aequali totius oris planitie. Alias
superiore labro orbas, alias sine linguis. Pars etiam ore concreto et
naribus carens, vno tantum foramine spirat, potumque calamis auenae trahit,
et grana eiusdem auenae, sponte prouenientis ad vescendum; Quibusdam pro
sermone nutus motusque membrorum est, &c.
* * * * *
Ex libro eiusdem Plinij septimo. Cap. 2. cui titulus est, De Scythis, et
aliarum diversitate gentium.
Esse Scytharum genera, et quidem plura, quae corporibus humanis vescerentur,
indicauimus. Idipsum incredibile fortasse, ni cogitimus in medio orbe
terrarum, ac Sicilia et Italia fuisse, gentes huius monstri, Cyclopas et
Laestrigonas, et nuperrime trans Alpes hominem immolari gentium carum more
solitum: quod paulum a mandendo abest. Sed et iuxta eos, qui sunt ad
Septentrionem versi, haud procul ab ipso Aqu
|