FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101  
102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   >>   >|  
ilonis exortu, specuque eius dicto, quem locum Gesclitron appellant, produntur Arimaspi, duos diximus, vno oculo in fronte media insignes: quibus assidue bellum esse circa metalla cum gryphis, ferarum volucri genere, quale vulgo traditur, eruente ex cuniculis aurum, mira cupiditate et feris custodientibus, et Arimaspis rapientibus, multi, sed maxime illustres Herodotus, et Aristeas Proconnesius scribunt. Super alios autem Anthropophagos Scythas, in quadam conualle magna Imai montis, regio est, quae vocatur Abarimon, in qua syluestres viuunt homines, auersis post crura plantis, eximiae velocitatis, passim cum feris vagantes. Hos in alio non spirare coelo, ideoque ad finitimos reges non pertrahi, neque ad Alexandrum magnum pertractos, Beton itinerum eius mensor prodidit. Priores Anthropophagos, quos ad Septentrionem esse diximus decem dierum itinere supra Borysthenem amnem, ossibus humanorum capitum bibere, cutibusque cum capillo pro mantelibus ante pectora vti, Isigonus Nicaensis. Idem in Albania gigni quosdam glauca oculorum acie, a pueritia statim canos, qui noctu plusquam interdiu cernant. Idem itinere dierum x. supra Borysthenem, Sauromatas tertio die cibum capere semper. Crates Pergamenus in Hellesponto circa Parium, genus hominum fuisse tradit, quos Ophiogenes vocat serpentum ictus contactu leuare solitos, et manu imposita venena extrahere corpori. Varro etiam nunc esse paucos ibi, quorum saliuae contra ictus serpentum medeantur. Similis et in Africa gens Psyllorum fuit, vt Agatharchides scribit, a Psyllo rege dicta, cuius sepulchrum in parte Syrtium maiorum est. Horum corpori ingenitum fuit virus exitiale serpentibus, vt cuius odore sopirent eas. Mos vero, liberos genitos protinus obijciendi saeuissimis earum, eoque genere pudicitiam coniugum experiendi, non profugientibus adulterino sanguine natos serpentibus. Haec gens ipsa quidem prope internicione sublata est a Nasamonibus, qui nunc eas tenent sedes: genus tamen hominum ex his qui profugerant, aut cum pugnatum est, abfuerant, hodieque remanent in paucis. Simile et in Italia Marsorum gentis durat, quos a Circes filio ortos seruant, et ideo inesse ijs vim naturalem eam. Et tamen omnibus hominibus contra serpentes inest venenum: feruntque ictas saliua, vt feruentis aquae contactum fugere. Quod si in fauces penetrauerit, etiam mori: idque maxime humani ieiuni oris. Supra Nasamonis confinesque illis Machlyas, Androginos esse vtriusque naturae, inter se vicibus coeunte
PREV.   NEXT  
|<   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101  
102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   >>   >|  



Top keywords:

genere

 
Anthropophagos
 
dierum
 

itinere

 

maxime

 

serpentibus

 

Borysthenem

 

corpori

 
hominum
 

serpentum


contra
 
diximus
 

sopirent

 

imposita

 

venena

 

liberos

 

solitos

 
leuare
 

protinus

 

coniugum


experiendi

 
profugientibus
 
contactu
 

pudicitiam

 

extrahere

 

obijciendi

 
saeuissimis
 

genitos

 

exitiale

 

paucos


Agatharchides

 

scribit

 

adulterino

 

quorum

 

Similis

 

Africa

 

saliuae

 

Psyllorum

 
Psyllo
 

ingenitum


medeantur

 

maiorum

 

Syrtium

 
sepulchrum
 
sublata
 
fugere
 

contactum

 

penetrauerit

 

fauces

 

feruentis