FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103  
104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   >>   >|  
olem immobilibus oculis: feruentibus harenis toto die alternis pedibus insistere. In monte cui nomen est Milo, homines esse auersis plantis, octonos digitos in singulis pedibus habentes, autor est Megasthenes. In multis autem montibus genus hominum capitibus caninis, ferarum pellibus velari, pro voce latratum edere, vnguibus armatum venatu et aucupio vesci. Horum supra centum viginti millia fuisse prodente se, Ctesias scribit: et in quadam gente Indiae, foeminas semel in vita parere, genitosque confestim canescere. Item hominum genus, qui Monosceli vocarentur, singulis cruribus, mirae pernicitatis ad saltum: eosdemque Sciopodas vocari, quod in maiori aestu humi iacentes resupini, vmbra se pedum protegant, non longe eos a Troglodytis abesse. Rursusque ab his Occidentem versus quosdam sine ceruice, oculos in humeris habentes. Sunt et Satyri subsolanis Indorum montibus (Cartadalorum dicitur Regio) pernicissimum animal, tum quadrupedes, tum recte currentes humana effigie propter velocitatem, nisi senes aut aegri, non capiuntur. Choromandarum gentem vocat Tauron siluestrem sine voce, stridoris horrendi, hirtis corporibus, oculis glaucis, dentibus caninis. Eudoxus in meridianis Indiae viris plantas esse cubitales, foeminis adeo paruas, vt Struthopodes appellentur. Megastenes gentem inter Nomadas Indos narium loco foramina tantum habentem, anguium modo loripedem, vocarit Syrictas. Ad extremos fines Indiae ab Oriente, circa fontem Gangis, Astomorum gentem sine ore, corpore toto hirtam vestiri frondium lanugine, halitu tantum viuentem et odore quem naribus trahant: nullum illis cibum, nullumque potum: tantum radicum florumque varios odores et syluestrium malorum, quae secum portant longiore itinere, ne desit olfactus, grauiore paulo odore haud difficulter examinari. Supra hos extrema in parte montium Spithamaei Pygmaei narrantur, ternas spithamas longitudine, hoc est, ternos dodrantos non excedentes, salubri caelo, semperque vernante, montibus ab Aquilone oppositis, quos a gruibus infestari Homerus quoque prodidit: Fama est, insidentes arietum, caprarumque dorsis, armatos sagittis, veris tempore, vniuerso agmine ad mare descendere, et oua pullosque earum alitum consumere, ternis expeditionem eam mensibus confici, aliter futuris gregibus non resisti. Casas eorum luto, pennisque, et ouorum putaminibus construi. Aristotelis in cauernis viuere Pygmaeos tradit. Caetera de his, vt reliqui. Cyrnos Indorum genus Isigonus annis centenis qua
PREV.   NEXT  
|<   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103  
104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   >>   >|  



Top keywords:

tantum

 
montibus
 

gentem

 

Indiae

 

singulis

 

caninis

 
Indorum
 

hominum

 

habentes

 

pedibus


oculis

 

extrema

 

portant

 
odores
 
Spithamaei
 

syluestrium

 

malorum

 

montium

 

itinere

 

examinari


grauiore
 

varios

 
olfactus
 

difficulter

 
longiore
 
Oriente
 

extremos

 

fontem

 

Astomorum

 
Gangis

Syrictas
 
habentem
 
foramina
 
anguium
 

vocarit

 

loripedem

 

corpore

 

nullum

 

trahant

 
nullumque

radicum

 

naribus

 

Pygmaei

 
vestiri
 

hirtam

 

frondium

 

lanugine

 
viuentem
 

halitu

 

florumque