FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129  
130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   >>   >|  
deris potest fieri in imperio suo, quin statim scitur ab eo. Cum autem ipse Canis vult ire venatum; istum modum habet. Extra Cambaleth ad 20. dietas, est vna foresta quae 6. dietas continet in ambitu; in qua sunt tot genera animalium et auium quod mirabile est dicere: Ad illud nemus vadit in fine trium annorum vel quatuor cum tota gente, cum qua ipsum circuit, et canes intrare permittit, qui animalia, scilicet leones, ceruos, et alia animalia reducunt ad vnam planitiem pulcherrimam in medio nemoris, quia ex clamoribus canum maxime tremunt omnes bestiae syluae. Tunc accedit magnus Canis super tres elephantes et 5. sagittas mittit in totam multitudinem animalium, et post ipsum omnes Barones, et post ipsos alij de familia sua emittunt sagittas suas; et omnes sagittae sunt signatae certis signis et diuersis: Tunc vadit ad animalia interfecta, dimittens viua nemus reintrare vt alias habeat ex eis venationem suam, et quilibet illud animal habebit in cuius corpere inuenit sagittam suam quam iaciebat. De quatuor festis quae tenet in anno Canis in curia. Quatuor magna festa in anno facit Dominus Canis, scilicet festum natiuitatis, festum circumcisionis, coronationis, et desponsationis suae; et ad ista festa conuocat omnes Barones, et histriones, et omnes de parentela sua. Tunc domino Cane in suo throno sedente, accedunt Barones cum circulis et coronis in capite, vestiti vario modo, quia aliqui de viridi, scilicet primi, secundi de sanguineo, et tertij de croceo, et tenent in manibus vnam tabulam eburneam de dentibus Elephantum, et cinguntur cingulis aureis vno semisse latis, et stant pedibus silentium tenentes. Circa illos stant histriones cum suis instrumentis: In vno autem angulo cuiusdam magni palatij resident Philosophi omnes ad certas horas, et puncta attendentes: et cum deuenitur ad punctumn et horam petitam a philosopho, vnus praeco clamat valenter. Inclinetis vos omnes imperatori vestro: tunc omnes Barones cadunt ad terram; et iterum clamat, Surgite omnes, et illi statim surgunt. Iterum philosophi ad aliud punctum attendunt, et cum peruentum fuerit, iterum praeco clamat; ponite digitum in aurem, et statim dicit, extrahite ipsum; iterum ad aliud punctum clamat, Buratate farinam: et multa alia faciunt, quae omnia dicunt certam signifcationem habere, quae scriberi nolui, nec curaui, quia vana sunt et risu digna. Cum autem peruentum fuerit ad horam histrionum, time Philosophi dicunt, facite festum domino, et omnes pulsant
PREV.   NEXT  
|<   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129  
130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   >>   >|  



Top keywords:

clamat

 

Barones

 

iterum

 

animalia

 

scilicet

 

statim

 

festum

 
histriones
 

quatuor

 

domino


punctum
 

Philosophi

 

sagittas

 

praeco

 
dicunt
 
dietas
 

animalium

 

fuerit

 

peruentum

 

dentibus


cinguntur

 

cingulis

 

Elephantum

 

eburneam

 
manibus
 

tabulam

 

aureis

 
semisse
 

curaui

 

tenentes


silentium

 

tenent

 

pedibus

 

croceo

 

histrionum

 

circulis

 

coronis

 

capite

 
accedunt
 

sedente


throno

 

parentela

 

pulsant

 

vestiti

 

secundi

 

instrumentis

 

sanguineo

 

tertij

 
viridi
 

aliqui