s mori, et viuere me
dispono, si placuerit Deo meo.
De morte fratris Odorici.
Anno igitur Domini 1331. disponente se praedicto fratre Odorico ad
perficiendum iter suae peregrinationis, prout mente conceperat, et etiam vt
via et labor esset sibi magnis ad meritum, decreuit primo praesentiam adire
Domini et patris omnium summi Pontificis Domini Ioannis Papae 22: cuius
benedictione obedientiaque recepta cum societate fratrum secum ire
volentium ad partes infidelium se transferret: Cumque sic eundo versus
summum Pontificem, non multum distaret a ciuitate Pisana, in quadam via
occurrit sibi quidam senex in habitu peregrini eum salutans ex nomine, Aue
(inquiens) frater Odorice: Et cum frater quaereret quo modo ipsius haberet
noticiam? Respondit, Dum eras in India noui te, tuum qui noui sanctum
propositum; Sed et tu modo ad conuentum vnde venisti reuertere, quia die
sequenti decimo ex hoc mundo migrabis. Verbis igitur senis attonitus et
stupefactus, praesertim cum Senex ille statim post dictum ab eius aspectu
disparuit; reuerti decreuit; Et reuersus est in bona prosperitate nullam
sentiens grauedinem corporis, seu aliquam infirmitatem; Cumque esset in
conuentu suo Vtinensi. N. in prouincia Paduana decimo die, prout facti sibi
fuir reuelatio, accepta communione, ipsoque ad Deum disponente, etiam
corpore existens incolumis in Domino foeliciter requieuit: Cuius sacer
obitus Domino summo Pontifici praefato sub manu Notarij publici
transmittitur; qui sic scribet.
Anno Domini 1331. decima quarta die mensis Ianuarij obijt in Christo Beatus
Odoricus ordinis fratrum Minorum, cuius precibus omnipotens Deus multa, et
varia miracula demonstrauit; quae ego Guetelus notarius communis Vtini,
filius domini Damiani de portu Gruario, de mandato et voluntate nobilis
viri Domini Conradi de Buardigio Castaldionis, et consilij Vtini, scripsi,
sicut potui, bona fide, et fratribus Minoribus exemplum dedi; sed non de
omnibus, quia sunt innumerabilia, et mihi difficilia ad scribendum.
The same in English.
Here beginneth the iournall of Frier Odoricus, one of the order of the
Minorites, concerning strange things which hee sawe among the Tarters of
the East.
Albeit many and sundry things are reported by diuers authors concerning the
fashions and conditions of this world: notwithstanding I frier Odoricus of
Friuli, de portu Vahonis being desirous to trauel vnto the foreign and
remote nations of infidels, sawe and heard great and miracu
|