FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111  
112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   >>   >|  
cobus iterum ignem exiuit illaesus sicut prius fecerat: quod videns omnis populus clamare coepit, peccatum est, deccatum est, offendere eos, quia sancti sunt. Hoc autem tantum miraculum videns Melich. i. potestas ciuitatis, vocauit ad se fratrem Iacobum, et fecit eum ponere indumenta, sua, et dixit, videte fratres, Ite cum gratia Dei, quia nullum malum patiemini a nobis, modo bene videmus vos sanctos esse, et fidem vestram bonam ac veram esse; et ideo consulimus vobis, vt de ista terra exeatis, quam citius poteritis, quia Kadi pro posse suo vobis nocere curabit, quia sic confudistis eum: Hora autem tunc erat quasi completorij, et dixerunt illi de populo, attoniti, admirati, et stupefacti, tot, et tanta mirabilia vidimus ab istis hominibus, quod nescimus quid tenere et obseruare debemus. Melich vero fecit duci illos tres fratres vltra vnum paruum brachium maris in quendam Burgum modicum ab illa ciuitate distantem: ad quem etiam ille in cuius iam domo fuerant hospitati associauit eos, vbi in domo cuiusdam idolatri recepti sunt. Dum haec argerenter, Kadi iuit ad Melich, dicens quid facimus? Lex Machometi destructa est, veruntamen hoc scire debes, quod Machomet praecepit in suo Alcorano, quod si quis vnum Christianum interficeret, tantum mereretur, ac si in Mecha ad ipsum peregrinaretur. Est enim Alkoranus lex Sarracenorum sicut Euangelium, Mecha, vero est locus vbi iacet Machomet. Quem locum ita visitant Saraceni, sicut Christiani sepulchram Christi. Tunc Melich respondet, vade, et fac sicut vis: quo dicto statim Kadi accepit quatuor homines armatos vt irent, et illos fratres interficerent, qui cum aquam transijssent, facta est nox, et illo sero eos non inuenerunt, statim Melieh omnes Christianos in ciuitate capi fecit, et incarcerauit, media autem nocte fratres surrexerunt dicere matutinum, quos illi Saraceni qui missi fuerant, inuenerunt, et extra burgum, sub quadam arbore adduxerunt, dixerunt eis. Sciatis fratres nos mandatum habere a Kadi et Melich interficere vos, quod tamen faciemus inuiti, quia vos estis boni homines et sancti, sed non audemus aliter facere; quia si iussa sua non perficeremus, et nos cum liberis nostris et vxoribus moreremur. Tunc fratres responderunt, vos qui huc venistis, et tale mandatum recepistis, vt per mortem temporalem vitam aeternam adipiscamur, quod vobis iniunctum est perficite; quia pro amore domini nostri Iesu Christi, qui pro nobis crucifigi et mori dignatus est, et pro fide nostra, para
PREV.   NEXT  
|<   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111  
112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   >>   >|  



Top keywords:
fratres
 

Melich

 

mandatum

 

dixerunt

 

Saraceni

 

Machomet

 
Christi
 
homines
 

statim

 
inuenerunt

ciuitate

 

fuerant

 
tantum
 

videns

 

sancti

 

transijssent

 

illaesus

 

quatuor

 
armatos
 
interficerent

incarcerauit

 

surrexerunt

 
Christianos
 
exiuit
 

Melieh

 

accepit

 

Euangelium

 
Sarracenorum
 

Alkoranus

 

peregrinaretur


dicere

 

respondet

 

visitant

 

populus

 
Christiani
 

sepulchram

 
fecerat
 

mortem

 
temporalem
 

aeternam


recepistis

 

moreremur

 

vxoribus

 
responderunt
 

venistis

 

adipiscamur

 

iniunctum

 

dignatus

 

nostra

 
crucifigi