FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107  
108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   >>   >|  
et de illo sale vnusquisque tantum accipit, quantum vult, nihil soluendo alicui. In hac ciuitate multi Christiani de omni natione commorantur, quibus Saraceni in omnibus dominantur. [Sidenote: Sultania.] Vltra iui per decem dietas ad ciuitatem dictam Soldania, in qua imperator Persarum tempore aestiuo commoratur; In hyeme autem vadit ad ciuitatem aliam sitam supra mare vocatam Bakuc: Praedicta autem ciuitas magna est, et frigida, in se habens bonas aquas, ad quam multa mercimonia portantur. Vltra cum quadam societate Carauanorum iui versus Indiam superiorem, ad quam dum transissem per multas dietas perueni ad ciuitatem trium Magorum quae vocatur Cassan, [Marginal note: Vel Cassibin.] quae regia ciuitas est et nobilis, nisi quod Tartari eam in magnaparte destruxerunt: haec abundat pane, vino, et alijsbonis multis. Ab hac ciuitate vsque Ierusalem quo Magi iuerunt miraculose, sunt L. dietiae, et multa mirabilia sunt in hac ciuitate quae pertranseo. [Sidenote: Gest.] Inde recessi ad quandam ciuitatem vocatam Gest a qua distat mare arenosum per vnam dietam, quod mire est mirabile et periculosum: In hac ciuitate est abundantia omnium victualium, et ficuum potissime, et vuarum siccarum et viridium, plus vt credo quam in alia parte mundi. Haec est tertia cuitas melior quam Rex Persarum habet in toto regno suo: De illa dicunt Saraceni, quod in ea nullus Christianus vltra annum viuere vnquam potest. [Sidenote: Como.] Vltra per multas dietas iui ad quandam ciuitatem dictam Comum quae maxima ciuitas antiquitus erat, cuius ambitus erat fere L. Miliaria, quae magna damna intulit Romanis antiquis temporibus. In ea sunt palatia integra non habitata, tamen multis victualibus abundat. Vltra per multas terras transiens, perueni ad terram Iob nomine Hus quae omnium victualium plenissima est, et pulcherrime situata; iuxta eam sunt montes in quibus sunt pascua multa pro animilibus: Ibi manna in magna copia reperitur. Ibi habentur quatuor perdices pro minori, quam pro vno grosso: In ea sunt pulcherrimi senes, vbi homines nent et filant, et faeminae non: haec terra correspondet Chaldeae versus transmontana. De moribus Chaldaeorum, et de India. Inde iui in Chaldaeam quae est regnum magnum, et transiui iuxta turrim Babel: Haec regio suam linguam propriam habet, et ibi sunt homines formosi, et foeminae turpes: et homines illius regionis vadunt compti crinibus, et ornati, vt hic mulieres, et portant super capita sua fasciola aurea cum gemmis,
PREV.   NEXT  
|<   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107  
108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   >>   >|  



Top keywords:
ciuitatem
 

ciuitate

 
Sidenote
 

ciuitas

 
dietas
 

multas

 

homines

 
multis
 

abundat

 

vocatam


quandam
 

perueni

 

versus

 

victualium

 

Saraceni

 
quibus
 

omnium

 
dictam
 
Persarum
 

viuere


terram

 

situata

 

transiens

 

terras

 

nullus

 

Christianus

 

plenissima

 

dicunt

 

pulcherrime

 

nomine


antiquis
 

temporibus

 

Romanis

 
intulit
 

Miliaria

 

ambitus

 

palatia

 

antiquitus

 
potest
 
vnquam

habitata

 

integra

 
maxima
 

victualibus

 

pulcherrimi

 

formosi

 

foeminae

 

turpes

 

illius

 

propriam