FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118  
119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   >>   >|  
versus meridiem est aliud regnum vocatum Symolcra, in quo tam viri quam mulieres signant se ferro calido in facie, in 12. partibus, Et hij semper bellant cum hominibus nudis in alia regione. Vltra transiu ad aliam insulam quae vocatur Iaua cuius ambitus per mare est trium millium milliarium, et rex illius insulae habet sub se 7. reges coronatos, et haec insula optime inhabitatur, et melior secunda de mundo reputatur. In ea nascuntur in copia garyophylli, cubibez, et nuces muscatae: et breuiter omnes species ibi sunt, et maxima abundantia omnium victualium praeterquam vini. Rex illius terrae habet palatium nobilissimum inter omnia quae vidi altissime stat, et gradus et scalas habet altissimos, quorum semper vnus gradus est aureus, alius argenteus: Pauimentum vero vnum laterem habet de auro, alium de argento. Parietes vero omnes interius sunt laminati laminis aureis, in quibus sculpti sunt Equites de auro habentes circa caput circulum aureum plenum lapidibus pretiosis: Tectum est de auro puro. Cum isto rege ille magnus Canis de Katay frequenter fuit in bello: Quem tamen semper ille Rex vicit et superauit. De arboribus dantibus farinam, et mel, et venenum. Iuxta istam Insulam est alia contrata vocata Panten, vel alio nomine Tathalamasim, [Marginal note: Vel Malasmi.] et Rex illius contratae multas insulas habet sub se. In illa terra sunt arbores dantes farinam, et mel, et vinum, et etiam venenum periculosius quod sit in mundo, quia contra illud non est remedium, nisi vnum solum, et est illud. Si aliquis illud venenum sumpsisset, si velit liberari, sumat stercus hominis et cum aqua temperet, et in bona quantitate bibat, et statim fugat venenum faciens exire per inferiores partes. Farinam autem faciunt arbores hoc modo, sunt magnae et bassae, et quando inciduntur cum securi prope terram, exit de stipite liquor quidam secut gummae, quem accipiunt homines et ponunt in sacculis de folijs factis, et per quindecim dies in sole dimittunt, et in fine decimi quinti diei ex isto liquore desiccato fit farina, quam primo ponunt in aqua maris, postea lauant eam cum aqua dulci, et fit pasta valde bona et odorifera, de qua faciunt cibos vel panes sicut placet eis. De quibus panibus ego comedi, et est panis exterius pulcher, sed interius aliquantulum niger. [Sidenote: Mare quod semper currit versus meridiem.] In hac contrata est mare mortuum quod semper currit versus meridiem, in quod si homo ceciderit, nunquam postea comparet. In cont
PREV.   NEXT  
|<   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118  
119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   >>   >|  



Top keywords:
semper
 

venenum

 
versus
 

meridiem

 
illius
 
currit
 
postea
 

quibus

 

interius

 

ponunt


contrata

 

faciunt

 

arbores

 

gradus

 

farinam

 

temperet

 

faciens

 

quantitate

 

Farinam

 

statim


inferiores

 

partes

 

Marginal

 

aliquis

 
periculosius
 
Malasmi
 

dantes

 

insulas

 

contratae

 

contra


sumpsisset

 
liberari
 
stercus
 

multas

 

remedium

 

magnae

 

hominis

 

liquor

 

placet

 
odorifera

lauant
 
panibus
 

Sidenote

 

mortuum

 
nunquam
 

aliquantulum

 

comparet

 

comedi

 

exterius

 
pulcher