FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69  
70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   >>   >|  
_Cryngae_ et _Dol Goch_, qui eum liberaliter educabat. Patronus ejus fuit IFOR HAEL de _Bassaleg_, cujus munificentiam et magnanimitatem multis prosequitur laudibus. Cum OWENI retro laberentur res, Cambros more inaudito oppressit HENRICUS IV. et patriae fatum subiere Bardi. Lege enim cautum erat ne annuam peragrationem et conventus, nostris _Clera_ et _Cymhortha_ celebrarent. Haec fuit causa cur multi hoc saeculo tam obscure scripserint: multis enim cantibus _Cywydd Brut_, _i.e. Carminis fatidici_ nomen indidere; quod et fecere postea cum inter _Eboracenses_ et _Lancastrenses_ grassaretur factio. HENRICUS V. multum a paterna remisit in Cambros saevitia. Ab eo tempore longa floruit Bardorum series, et in magnatum aedibus alebantur, ubi eorum genealogias et signa gentilitia texebant, eorumque virtutes, scilicet magnanimitatem, hospitalitatem et alias animi atque corporis ingenuas et honestas dotes debita prosequebantur laude. Mos enim fuit Britannis olim, uti et nunc Cambris, ut longam majorum seriem producerent, et Bardi qui hoc munere sunt functi _Arwyddfeirdd_ sunt appellati, et carmen texuere "parasematicum, quod cum prosapia generisve serie, etiam et [Greek text], id est insignia nobilium et generosorum describit ea, quae in vestibus et vexillis et hujusmodi aliis insignita conspiciuutur, quaeque fiunt aut feruntur, ita ab iis discreta ut nosci possint quorum sint, sive ad quos pertineant, more antiquorum bene meritis tributa, et tanquam ornamenta laudis et gloriae, vel ob propriam vel suorum majorum virtutem comparata."--Vide JOHANNIS DAVIDIS RHESI Linguae Cymraecae Institutiones accuratas pag. 146. Ex quo et haec de hujuscemodi Bardo transtulimus p. 303. "_Pwy bynnag a ddywetto ei fod yn Arwyddfardd_, _gwybydded achoedd Brenhinoedd a Thywyssogion_, _a chyfarwyddyd oddiwrth y tri Phrifardd ynys Prydain_, _nid amgen_, MYRDDIN AP MORFRYN, _a_ MYEDDIN EMRYS _a_ THALIESIN BEN BEIRDD." i.e. "Quicunque voluerit esse Bardus parasematicus, necesse est ut sciat regum et principum stemmata, et sit bene versatus in operibus MERLINI MORFRYNII filii, MERLINI AMBROSII et TALIESINI summi Bardi." Et hoc fuisse antiquitus Bardorum munus annotavit GIRALDUS CAMBRENSIS. "Hoc mihi notandum videtur, quod Bardi Cambrenses et cantores seu recitatores genealogias habent praedictorum principum in libris eorum antiquis et autenticis, eandemque memoriter tenent a RODERICO Magno usque ad BELINUM Magnum, et inde usque ad SYLVIUM, ASCANI
PREV.   NEXT  
|<   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69  
70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   >>   >|  



Top keywords:

HENRICUS

 

Bardorum

 

Cambros

 

genealogias

 

principum

 

MERLINI

 

majorum

 

magnanimitatem

 

multis

 
transtulimus

discreta

 
hujuscemodi
 
gwybydded
 

achoedd

 
Brenhinoedd
 

Arwyddfardd

 

ddywetto

 

feruntur

 
bynnag
 

Institutiones


gloriae

 

laudis

 

suorum

 
propriam
 
ornamenta
 

pertineant

 

meritis

 

tributa

 

tanquam

 

Thywyssogion


virtutem

 
possint
 

Cymraecae

 

antiquorum

 

accuratas

 

Linguae

 

comparata

 

quorum

 
JOHANNIS
 

DAVIDIS


MYRDDIN
 
notandum
 

videtur

 

Cambrenses

 

cantores

 

CAMBRENSIS

 

GIRALDUS

 
fuisse
 

antiquitus

 
annotavit