FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60  
61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   >>   >|  
me spiritum exhalare, propter quod saepe repetij verbum vitae, scilicet, verbum Caro factum est. Ad illam faciem non audebam accedere, nisi ad distantiam octo passuum: postea iui ad caput vallis, et ascendi super montem arenosum, in quo vndique circumspiciens, nihil videbam, nisi instrumenta musicalia, quae audiebam fortiter pulsare. Cum fuissem in capite montis, reperi multum argentum congregatum ibi in similitudinem squamarum piscium, vnde posui in gremio, sed quod de ipso non curabam, dimisi illud, et sic illaesus transiui Deo concedente. Sarraceni cum hoc scirent, reuerebantur me esse baptizatum, et sanctum: mortuos nunc in valle dicebant, homines infernales. Odericus ad literam hic terminat suum librum: non fuit tot perpessus in valle, sicut ego. Anno Domini 1331. Ianuarij nono, migrauit ad Christum, in conuentu Minorum: cuius vitam statim in fine, et vsque nunc claris miraculis diuina prouidentia approbat, et commendat, prout continebatur in quaterno, a quo concordantias hic superseminaui. CAPVT. 45. De periculo et tormentis in valle eadem. Itaque dico vobis, cum sodalibus, qui simul eramus, quatuordecim diuersarum nationum ante ingressum huius tanti periculi peruenissemus, nos tractatu longo, et deliberatione acuta consiliabamur, vtrumnam ingredi deberemus, et quidam affirmabant, alii vero negabant. Erant autem in numero duo deuoti fratres, de religione beati Francisci, natione Lombardi, qui videbantur pro seipsis non multum curare ingressum, nisi quia noluerunt nos animare ad ingressum, dicentes, si qui nostrum per confessionem, et Eucharistiae susceptionem se ibidem praemunirent, ingrederentur cum illis: quo, ab omnibus mediante debita prouisione, quam ipsi fratres penes se gerebant peracto, parauimus mentes nostras cum pedibus ad intrandum. Sed ecce quinque de nobis, duo Graeci et tres Hispani, semetipsos ab alijs segregantes, visi sunt alium requirere introitum nos praecedere cupientes, et certe nos illos exinde non vidimus, et quid eis acciderit an periculum subierint, velne ignoramus. Nos autem nouem per vallem processimus in silentio, et cum cordis ea deuotione, quam quisque sibi potuerit obtinere: et ecce in breui transacto spatio apparuerunt cumuli massarum auri et argenti, et preciosorum copia vasorum. Sed dico vobis pro parte mea, quia nihil horum tetigi, reputans id fallaciam daemonum confinxisse ad mittendum concupiscentiam in cor nostram, imo sine intermissione conabar cor meum cu
PREV.   NEXT  
|<   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60  
61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   >>   >|  



Top keywords:
ingressum
 

fratres

 

multum

 

verbum

 
prouisione
 

ingredi

 
deberemus
 

mediante

 
quidam
 
gerebant

debita

 

omnibus

 

nostras

 

consiliabamur

 

quinque

 
vtrumnam
 
intrandum
 

parauimus

 

mentes

 
ingrederentur

pedibus

 

peracto

 

ibidem

 

videbantur

 

seipsis

 

curare

 

negabant

 

Lombardi

 
numero
 
religione

Francisci

 
natione
 

noluerunt

 

animare

 

susceptionem

 

affirmabant

 

deuoti

 
Eucharistiae
 

confessionem

 
dicentes

nostrum

 

praemunirent

 

argenti

 
massarum
 
preciosorum
 

vasorum

 

cumuli

 

apparuerunt

 

potuerit

 

obtinere