FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62  
63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   >>   >|  
dentem omne dictum, et scriptum. Ego vero de visione mea nihil ausus sum scribere, vel loqui, quia et fratres singuli inhibuerunt, nisi de his, quae corporaliter intuebamur, et passi sumus. Grauissimum singuli sustinuimus ictum per corporis loca diuersa, vnus in facie, alius in pectore, ad costas, in dorso, vel ad humerum, et mansit cuique signum percussurae nigerrimum, ad formam virilis manus humanae: [Sidenote: Mirabilis ictus.] Ictum autem meum in colli ceruice tali ac tanta passione, vt putabam caput abscissum de corpore auolare: et hinc ad octodecimum annum mansit mihi in prima magnitudine signum: sed et vsque nunc variato colore locus ille demonstrat penissime cicatricem, donec cum cadauere tota mutabitur in sepulchro: porro vbi nos ab extasi in his tenebris separauimus singuli per diuinam gratiam respirando, loquendo, palpando, erigendo nos ipsos mutua humanitate, vt potuimus, recollegimus, et cohortabamur, cum subito nobis apparuit sub tenebroso lumine, vel potius fumosa caligine, locus ille spatiosus mediae vallis, continens antedictum horribile caput daemonis, plenus foetore inaestimabili, et iugi occupatus exercitatione innumerorum spirituum malignorum. Hunc ergo locum ineptum cum vitare vellemus in toto nequiuimus extremitatem eius, quocunque girantes, nullus nostrorum perfecto aspectu audebat respicere quae gerebantur ibidem, quia inuadens tremor statuebat horripilationem extrahebat, sudorem, et pudorem omnes extinguere videbantur. Nec tamen potuit esse consilium de reuertendo, ne propter immutatum propositum confestim a daemonibus strangularemur. Transiuimus, Dei gratia nobis opitulante, sed non sine maximo horroris, foetorisque tormento: rursumque ex tunc procedentes nos apprehendebat tenebrosa, validaque tempestas, ventorum, coruscationum, tonitruum, grandinum, et pluuiarum, cuius, quassatione collabebamur in facies, et in dorso dextrorsum, et sinistrorsum, interuoluente ad tibias, sicut prius multitudine grinnientium bestiarum, nec dubito scribere quoque amplius, quam 500. vicibus per hanc vallem quisque nostrum sternebatur ad terram. Post vero exactam tertiam leucam, coepit nobis augeri lux aeris, ex quo animosiores effecti, in vno tranquilliori loco nos parum pausantes, gratias Deo palmis extensis in caelum, reddidimus immensas, et praecipue quod nullus deesset de nouenario numero sociorum. Nihilominus tamen spiritus in aere nobis minari non cessabant, pretendentes in derisionem sua puden
PREV.   NEXT  
|<   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62  
63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   >>   >|  



Top keywords:

singuli

 

mansit

 
signum
 

scribere

 

nullus

 
Transiuimus
 

grandinum

 

opitulante

 

gratia

 

maximo


pluuiarum
 

horroris

 
tempestas
 

procedentes

 

strangularemur

 

validaque

 

tenebrosa

 
rursumque
 

foetorisque

 

apprehendebat


tormento

 
coruscationum
 

ventorum

 

tonitruum

 

propter

 
inuadens
 

ibidem

 
tremor
 
statuebat
 

extrahebat


horripilationem
 

gerebantur

 

respicere

 

girantes

 

quocunque

 

nostrorum

 
perfecto
 

audebat

 

aspectu

 

sudorem


pudorem

 

reuertendo

 

immutatum

 
propositum
 
confestim
 

consilium

 

extinguere

 

videbantur

 

potuit

 

daemonibus