FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77  
78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   >>   >|  
teri Ioannis. Hic licet Christiani non sunt, viuunt tamen naturali optimo more. Rudes enim et incomparati, simplices, et inscij omnis artis apparent. Non cupidi, superbi, inuidi, iracundi, gulosi, aut luxuriosi nec iurant, fraudant, aut mentiuntur. Laborant corpora, sed intendunt animo implere quo ad valent naturale mandatum, hoc facias alijs quod tibi vis fieri: credentes et adorantes omnium creatorum Deum, et sperantes ab ipso simpliciter Paradisum. Sobrij quoque sunt, quapropter et longo tempore viuunt: et si quis ab eorum moribus degenerat, proscribitur perpetuo sine mora, omnibus nulla posita differentia personarum, vnde et in iusto Dei iudicio, quod naturalem exercere iustitiam contendunt, Elementa eis naturaliter obsequuntur, et raro eos tangit tempestas, aut fames, pestilentia aut gladius. [Sidenote: Flumen Chene.] Magna riparia dicta Chene currit per Insulam, ministrans piscium et aquarum copiam: Istos olim Alexander rex Grecorum debellare cupiens, misit eis literas comminationis, cui inter caetera notabilia remandauerunt, nihil se habere curiosi, quod Rex tantus deberet concupiscere, nihilque ita se timere perdituros sicut pacem bonam, quam hactenus habuerunt inconcussam: sicque diuino nutu est actum vt Rex truculentus ad alia se verteret, atque in breui postmodum caderet, quia dissipat Dominus eos, qui bella volunt, et istis manet pax multa diligentibus eam. [Sidenote: Pytan.] Pytan Insula breuis continet paucos et breues habitatores, Pygmaeis modico longiores, qui decoris vultibus nullo vnquam cibo vescentes, specialis pomi quod secum portant sustentantur odore, quo si carerent ad parum, color in vultu marcesceret, et die tertia vita periret. Discretio et rationabilitas ijs adest modica, nec enim habent laborare nisi pro vestitu, quem sibi circa arbusta colligunt: Et conficit vnusquisque pro 12 annis vitae suae. Vltra hanc Insulam siluestres, et fortes habentur homines, sed bestiales, vestiti per totum corpus proprijs capillis et pilis, exceptis palmis, et faciebus, qui videntur penitus gubernatione et politia carere: venantur carnes per siluas, et discurrunt piscantes in aquis, omnia cruda vorantes. [Sidenote: Fluius Briemer.] Huius ad terrae metas manat fluuius Briemer latitudinis duarum leucarum, et semis, quem nos transire nequiuimus, nec ausi fuimus. Quoniam illo transmisso instant deserta 15, aut plurium diaetatum inhabitata nunc temporis (prout audieramus) diuersis et nobis ignotis generi
PREV.   NEXT  
|<   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77  
78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   >>   >|  



Top keywords:
Sidenote
 

Briemer

 
Insulam
 

viuunt

 
sustentantur
 

marcesceret

 

tertia

 
carerent
 

Discretio

 

laborare


vestitu
 

verteret

 

habent

 

modica

 

portant

 
periret
 

rationabilitas

 
diligentibus
 
Insula
 

continet


breuis

 

dissipat

 

Dominus

 

postmodum

 

volunt

 

paucos

 

caderet

 

vnquam

 

vescentes

 

specialis


arbusta
 

vultibus

 

habitatores

 
breues
 

Pygmaeis

 

modico

 

decoris

 

longiores

 
leucarum
 
duarum

transire

 

nequiuimus

 
latitudinis
 

fluuius

 

Fluius

 

vorantes

 

terrae

 

fuimus

 

Quoniam

 

audieramus