FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63  
64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   >>   >|  
da simul, et foeda virilia et posteriora. Pro certo ergo habeatis de his quae vidi, et sensi, nullam possum vobis tradere aequipollentiam verborum, cum quia grauissima erant, tum quia, singulis ne mihi deuotionem minueret non attendebam, tum etiam, quod prae horrore, labore, et dolore multa memoriae non commendabam. Per quartam autem leucam (ductrice gratia) leuius transeuntes, sustinuimus tamen sub pedibus hominum cadauera mortuorum, prope vallis exitum rerum tentamina preciosarum. Nunc itaque obsecro magno cordis effectu, haec legentes et audientes ego, qui in illa hora quid erga me agebat misericordissimi Dei pietas ignorabam, vt velitis pro me, simul et mecum ex mentis intimo collaudare ipsum Dominum, qui tunc de potestate tenebrarum illarum eripuit me indignum, et prout confido, a delictis iuuentutis me purgauit, quatenus de postea commissis, et committendis, mihi propitius fore dignetur, cum iam senior sim effectus. Quoniam etsi ex tunc proposui mores corrigere, ex nunc statuo in melius emendare, per filium eius Iesum Christum Dominum nostrum. Ad hoc, addo breuiter, quod non auderem hortari quenquam, me consulentem, vt spontanee ingrederetur hanc vallem infaustam, quamuis ego curiosus intraui. Venientes posthac ad proximas habitationes, necesse fuit nobis intendere ad recreandum corpora cibarijs, et balneis, et ad medendum vulneribus, et quassaturis, donec per aliquod tempus vnusquisque acciperet deliberationem super suo futuro. CAPVT. 46. De quibusdam alijs admirandis per Indorum insulas. [Sidenote: Gigantes Anthropophagi.] Vt modo procedam in tractatu. Sciatis ad paucas inde dietas grandem insulam haberi gigantum, ad straturam altitudinis viginti quinque pedum nostrorum, de quibus ipse vidi nonnullos, sed extra terram eorum, et audiuimus esse intrinsecus quosdam triginta pedum, et vltra: hi operiuntur non vestibus, sed bestiarum pellibus vtcunque sibi appensis, comedentes animalium carnes crudas, et lac pro potu sorbentes, atque appetentes super omnem esum carnes humanas. Istorum non curaui intrare insulam: nam et audiui quod ad maris littus solent insidiari nauigantibus, nauesque submergere, nisi interdum redimantur tribus aut quatuor per sortem hominibus sibi datis. [Sidenote: Letiferi aspectus mulierum.] Versus Austrum hinc in mari Oceano, habetur inter alias insulas vna, vbi crudelibus quibusdam mulieribus nascitur in oculis lapis rarus, et malus, quae si per iram respexerint hominem, more
PREV.   NEXT  
|<   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63  
64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   >>   >|  



Top keywords:

insulam

 

Sidenote

 

carnes

 

quibusdam

 

Dominum

 

insulas

 
nostrorum
 

cibarijs

 
corpora
 
quibus

quinque

 
viginti
 
haberi
 

balneis

 
gigantum
 

straturam

 
altitudinis
 

nonnullos

 
recreandum
 

audiuimus


terram

 
necesse
 

intendere

 

grandem

 

proximas

 

habitationes

 

futuro

 

quassaturis

 

tempus

 

vnusquisque


acciperet

 

deliberationem

 

admirandis

 
tractatu
 
procedam
 

Sciatis

 

paucas

 

aliquod

 

vulneribus

 

Indorum


medendum

 

Gigantes

 
Anthropophagi
 

dietas

 
vestibus
 
Letiferi
 

hominibus

 
aspectus
 
mulierum
 

Versus