FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58  
59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   >>   >|  
ex decem annos, indutorum torquibus, et cycladibus exauratis, exercentium inter iocos cantus et spectacula, ac seruientium suo Domino prope nutum. Audiebantur ex turrium custodibus, nec non videbantur dulcisonae, symphoniae, generum diuersorum, vt certissime putares, non hominum, sed Angelorum: et in istis, ac similibus, deliciebatur iste villanus. Sed et aurum liuido nil iuuat, imo nocet: quia enim hic inuidiae et otij facibus super ingenuitatem mentis omnium generaliter nobilium principum verebatur in corde: (ingenuitas enim, et rusticitas nunquam cohabitant in cordis vno domicilio) Composuerat ista sibi in hunc finem, vt per se singulos aduocaret aliquos vasallos corpore robustos, menteque audaces, atque ad omnem proteruiam bene procliues: et cuilibet pro placitis muneribus commisit vt illum seu illum principem seu Baronem, quem dicebat sibi aduersarium, clam per insidias vel impetum, occideret, promittens quenquam post factum ad se recepturum perpetuo in hunc locum: sed et velut vaticinans pseudo praedicauit, si quem illorum pro his flagitijs contigeret corporaliter tradi morti, nihilominus animam eius in hunc amoenum Paridisum recipi, et viuere in aeeternum. [Sidenote: Mandeuillus oculatus testis.] Per hunc igitur modum nonnulis nobilibus occisis, et interfectis, tandem nudabatur eius nequitia tanta, et congregati regionis Barones miserum occiderunt, eius opera destruentes. Ipse ego inibi ductus vidi fontium loca, et multa rei vestigia. CAPVT. 44. De loco et dispositione vallis infaustae. Huius ad insulae extremitates non procul a fluuio Pyson, habetur locus mirabilis pariter et terribilis, vltra omne mundanum, pene et procul: de euentibus, ac laboribus infinitis, quae mihi meisque in tempore itinerationis acciderunt hucusque subticui, cum iam vnum de maioribus ecce narro. Est illic in alpibus vallis infausta, quatuor ferme leucarum: longitudo vallis, quasi ad quatuor milliaria Lombardica, appellata vallis incantationis, seu periculosa, seu propius daemoniosa: intra quam diebus ac noctibus resonant boatus et tumultus tonitruorum, tempestatum, clamorum, et stridorum, diuersique generis sonituum terribilium, quos illic exercet multitudo spirituum malignorum. Prope ad vallis medium sub vna rupium, apparet omni tempore visibiliter integrum ac maximum caput daemonis vsque ad humeros tantum, cuius speciem prae horrore nullus pleno intuitu humanus audet diu oculus sustinere: nam respicientes contra aspici
PREV.   NEXT  
|<   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58  
59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   >>   >|  



Top keywords:

vallis

 

quatuor

 
tempore
 

procul

 
occiderunt
 

meisque

 
miserum
 
infinitis
 

destruentes

 

euentibus


laboribus
 
itinerationis
 

hucusque

 

nequitia

 

nudabatur

 
maioribus
 

congregati

 

Barones

 
subticui
 

regionis


acciderunt

 

mundanum

 
fontium
 

dispositione

 

infaustae

 

ductus

 

vestigia

 
insulae
 
extremitates
 

terribilis


pariter

 

mirabilis

 

fluuio

 
habetur
 
infausta
 

maximum

 

integrum

 
visibiliter
 

daemonis

 

humeros


apparet

 
malignorum
 

medium

 
rupium
 

tantum

 
sustinere
 

oculus

 

respicientes

 

aspici

 

contra