Paganorum.
Tempore pacis per terras proprias de palatio ad palatium, aut de regno ad
regnum, dum tendere ei placet, comitatur vtique magna multitudine hominum
ante et retro, et ex vtroque laterum.
Tuncque portantur coram eo tria valde notabilia, quae tam illi quam omnibus
ea digne notantibus esse possunt salutaria. Praecedit enim eum in spatio
circiter octodecim passuum discus onustus velut omni genere pretiosorum
vasorum auri et argenti, gemmarum, et inaestimabilis artificij. Illumque
discum subsequitur propinquius Imperatori ad spatium centum passuum, alia
crux lignea nullo penitus auro, nulloue colore aut preciositate
artificialis operis adornata.
Dehinc ad sex passuum succedit ibidem propinquans Imperatori discus aureus
terra nigerrima plenus. Sunt enim praedicti comitatus in custodiam et
honorem personae Imperatoris, discus vassorum in ostensionem diuitiarum, et
maiestatis Imperialis. Crux in recordatione passionis et mortis, quam in
cruce ligni simplice Christus passus est pro nobis. Et terra nigra in
memoriam dirae mortis, qua caro ipsius Imperatoris, quae terra est, in terram
ibit corruptionis.
The English Version.
But of the princypalle yles and of his estate and of his lawe, I schalle
telle zou som partye. This Emperour Prestre John is Cristene; and a gret
partie of his contree also; but zit thei have not alle the articles of oure
feythe, as wee have. Thei beleven wel in the Fadre, in the Sone and in the
Holy Gost: and thei ben fulle devoute, and righte trewe on to another. And
thei sette not be no barettes, ne by cawteles, ne of no disceytes. And he
hathe undre him 72 provynces; and in every provynce is a kyng. And theise
kynges han kynges undre hem; and alle ben tributaries to Prestre John.
CAPVT. 43.
De quibusdam miris per regiones Indiae.
Licet plurima mira habeantur in terra Imperij Presbyteri Ioannis, ne
materia operis nimium proteletur, multa tego silentio: et solum de
quibusdam in principalibus Insulis narro. [Sidenote: Magnum mare arenosum]
Ergo in primis dico vidisse me magnum mare arenosum, quod de solum minuta
arena sine vlla aqua cum lapillorum granellis currit, et fluit per altas
eleuationes, et depressiones ad similitudinem maris aquae, nec vnquam
quiescit: et quod ipse non cesso stupere, inueniuntur pisces ad littus
proiecti, qui cum sint alterius formae et speciei, quam de nostro mari,
videntur tamen gustui in edendo delicatiores. [Sidenote: In orientali India
vsque hodie
|