FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78  
79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   >>   >|  
and _De Trin._ p. 3. I. Natura igitur aut de solis corporibus dici potest aut de solis substantiis, id est corporeis atque incorporeis, aut de omnibus rebus quae quocumque modo esse dicuntur. Cum igitur tribus modis natura dici possit, tribus modis sine dubio definienda est. Nam si de omnibus rebus naturam dici placet, talis definitio dabitur quae res omnes quae sunt possit includere. Erit ergo huiusmodi: "natura est earum rerum quae, cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt." In hac igitur definitione et accidentia et substantiae definiuntur; haec enim omnia intellectu capi possunt. Additum uero est "quoquo modo," quoniam deus et materia integro perfectoque intellectu intellegi non possunt, sed aliquo tamen modo ceterarum rerum priuatione capiuntur. Idcirco uero adiunximus "quae cum sint," quoniam etiam ipsum nihil significat aliquid sed non naturam. Neque enim quod sit aliquid sed potius non esse significat; omnis uero natura est. Et si de omnibus quidem rebus naturam dici placet, haec sit naturae definitio quam superius proposuimus. Sin uero de solis substantiis natura dicitur, quoniam substantiae omnes aut corporeae sunt aut incorporeae, dabimus definitionem naturae substantias significanti huiusmodi: "natura est uel quod facere uel quod pati possit." "Pati" quidem ac "facere," ut omnia corporea atque corporeorum anima; haec enim in corpore et a corpore et facit et patitur. "Facere" uero tantum ut deus ceteraque diuina. Habes igitur definitionem eius quoque significationis naturae quae tantum substantiis applicatur. Qua in re substantiae quoque est reddita definitio. Nam si nomen naturae substantiam monstrat, cum naturam descripsimus substantiae quoque est assignata descriptio. Quod si naturae nomen relictis incorporeis substantiis ad corporales usque contrahitur, ut corporeae tantum substantiae naturam habere uideantur, sicut Aristoteles ceterique et eiusmodi et multimodae philosophiae sectatores putant, definiemus eam, ut hi etiam qui naturam non nisi in corporibus esse posuerunt. Est autem eius definitio hoc modo: "natura est motus principium per se non per accidens." Quod "motus principium" dixi hoc est, quoniam corpus omne habet proprium motum, ut ignis sursum, terra deorsum. Item quod "per se principium motus" naturam esse proposui et non "per accidens," tale est, quoniam lectum quoque ligneum deorsum ferri necesse est, sed non deorsum per accidens fertur. Idcirco enim quia lignum est, quod est te
PREV.   NEXT  
|<   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78  
79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   >>   >|  



Top keywords:
naturam
 

natura

 

quoniam

 

substantiae

 

naturae

 

definitio

 

substantiis

 

igitur

 

quoque

 

possunt


intellectu
 

accidens

 
principium
 

deorsum

 

omnibus

 

possit

 

tantum

 

definitionem

 

corpore

 

facere


aliquid

 
Idcirco
 

significat

 

quidem

 
corporeae
 

placet

 

quoquo

 
corporibus
 

incorporeis

 

tribus


huiusmodi

 

assignata

 

descripsimus

 

lectum

 

contrahitur

 

descriptio

 

relictis

 

corporales

 

proposui

 
substantiam

significationis

 
applicatur
 
lignum
 

fertur

 

necesse

 

ligneum

 

reddita

 

monstrat

 

putant

 

definiemus