FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89  
90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   >>   >|  
gitur esse dicimus Christum. Quod si ita est, unam quoque Christi sine dubitatione personam esse necesse est. Nam si duae personae essent, unus esse non posset; duos uero esse dicere Christos nihil est aliud nisi praecipitatae mentis insania. Cur enim omnino duos audeat Christos uocare, unum hominem alium deum? Vel cur eum qui deus est Christum uocat, si eum quoque qui homo est Christum est appellaturus, cum nihil simile, nihil habeant ex copulatione coniunctum? Cur simili nomine diuersissimis abutatur naturis, cum, si Christum definire cogitur, utrisque ut ipse dicit Christis non possit unam definitionis adhibere substantiam? Si enim dei atque hominis diuersa substantia est unumque in utrisque Christi nomen nec diuersarum coniunctio substantiarum unam creditur fecisse personam, aequiuocum nomen est Christi et nulla potest definitione concludi. Quibus autem umquam scripturis nomen Christi geminatur? Quid uero noui per aduentum saluatoris effectum est? Nam catholicis et fidei ueritas et raritas miraculi constat. Quam enim magnum est quamque nouum, quam quod semel nec ullo alio saeculo possit euenire, ut eius qui solus est deus natura cum humana quae ab eo erat diuersissima conueniret atque ita ex distantibus naturis una fieret copulatione persona! Secundum Nestorii uero sententiam quid contingit noui? "Seruant," inquit, "proprias humanitas diuinitasque personas." Quando enim non fuit diuinitatis propria humanitatisque persona? Quando uero non erit? Vel quid amplius in Iesu generatione contingit quam in cuiuslibet alterius, si discretis utrisque personis discretae etiam fuere naturae? Ita enim personis manentibus illic nulla naturarum potuit esse coniunctio, ut in quolibet homine, cuius cum propria persona subsistat, nulla est ei excellentissimae substantiae coniuncta diuinitas. Sed fortasse Iesum, id est personam hominis, idcirco Christum uocet, quoniam per eam mira quaedam sit operata diuinitas. Esto. Deum uero ipsum Christi appellatione cur uocet? Cur uero non elementa quoque ipsa simili audeat appellare uocabulo per quae deus mira quaedam cotidianis motibus operatur? An quia inrationabiles substantiae non possunt habere personam qua[64] Christi uocabulum excipere possint[65]? Nonne in sanctis hominibus ac pietate conspicuis apertus diuinitatis actus agnoscitur? Nihil enim intererit, cur non sanctos quoque uiros eadem appellatione dignetur, si in adsumptione humanitatis non est una ex coniunctione persona. Sed dicat forsi
PREV.   NEXT  
|<   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89  
90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   >>   >|  



Top keywords:

Christi

 
Christum
 

personam

 

persona

 

quoque

 

utrisque

 

substantiae

 

personis

 

possit

 

diuinitas


copulatione

 

simili

 

hominis

 

naturis

 

appellatione

 

quaedam

 

contingit

 

coniunctio

 

propria

 

diuinitatis


Quando

 

Christos

 

audeat

 

subsistat

 

homine

 

quolibet

 

quoniam

 

potuit

 

necesse

 

idcirco


fortasse

 

naturarum

 
coniuncta
 
dubitatione
 

excellentissimae

 

humanitatisque

 

amplius

 

personae

 

personas

 

essent


generatione

 

cuiuslibet

 

naturae

 

dicimus

 

manentibus

 

alterius

 

discretis

 

discretae

 

conspicuis

 
apertus