FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108  
109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   >>   >|  
Mary formed part of the union by means of the Resurrection, I have, it seems to me, argued the twofold aspect of the case as completely as it deserves. What we have now to inquire is how it came to pass that two Natures were combined into one Substance. [75] _Vide supra_, p. 100 note. VIII. Verumtamen est etiam nunc et alia quaestio quae ab his inferri potest qui corpus humanum ex Maria sumptum esse non credunt, sed alias fuisse sequestratum praeparatumque quod in adunatione ex Mariae utero gigni ac proferri uideretur. Aiunt enim: si ex homine sumptum est corpus, homo uero omnis ex prima praeuaricatione non solum peccato et morte tenebatur, uerum etiam affectibus peccatorum erat implicitus, eaque illi fuit poena peccati, ut, cum morte teneretur obstrictus, tamen esset reus etiam uoluntate peccandi, cur in Christo neque peccatum fuit neque uoluntas ulla peccandi? Et omnino habet animaduertendam dubitationem talis quaestio. Si enim ex carne humana Christi corpus adsumptum est, dubitari potest, quaenam caro haec quae adsumpta sit esse uideatur. Eum quippe saluauit quem etiam adsumpsit; sin uero talem hominem adsumpsit qualis Adam fuit ante peccatum, integram quidem uidetur humanam adsumpsisse naturam, sed tamen quae medicina penitus non egebat. Quomodo autem fieri potest, ut talem adsumpserit hominem qualis Adam fuit, cum in Adam potuerit esse peccandi uoluntas atque affectio, unde factum est ut etiam praetergressis diuinis praeceptis inoboedientiae delictis teneretur adstrictus? In Christo uero ne uoluntas quidem ulla creditur fuisse peccandi, cum praesertim si tale corpus hominis adsumpsit quale Adae ante peccatum fuit, non debuerit esse mortalis, quoniam Adam, si non peccasset, mortem nulla ratione sensisset. Cum igitur Christus non peccauerit, quaerendum est cur senserit mortem, si Adae corpus ante quam peccaret adsumpsit. Quod si talem statum suscepit hominis qualis Adae post peccatum fuit, uidetur etiam Christo non defuisse necessitas, ut et delictis subiceretur et passionibus confunderetur obductisque iudicii regulis bonum a malo non sincera integritate discerneret, quoniam has omnes poenas Adam delicti praeuaricatione suscepit. Contra quos respondendum est tres intellegi hominum posse status: unum quidem Adae ante delictum in quo, tametsi ab eo mors aberat nec adhuc ullo se delicto polluerat, poterat tamen in eo uoluntas esse peccandi: alter in quo mutari potuisset, si firmiter in dei prae
PREV.   NEXT  
|<   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108  
109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   >>   >|  



Top keywords:

peccandi

 

corpus

 
uoluntas
 

peccatum

 

adsumpsit

 

potest

 

Christo

 

quidem

 

qualis

 
teneretur

delictis

 
quaestio
 
sumptum
 
hominem
 
uidetur
 

quoniam

 

mortem

 

fuisse

 

hominis

 

suscepit


praeuaricatione

 

praesertim

 

peccasset

 

debuerit

 

mortalis

 

praeceptis

 

egebat

 

Quomodo

 
penitus
 

medicina


integram

 

humanam

 

adsumpsisse

 

naturam

 
adsumpserit
 
potuerit
 

inoboedientiae

 
adstrictus
 
diuinis
 

praetergressis


affectio
 
factum
 

creditur

 

status

 

delictum

 

tametsi

 

hominum

 

intellegi

 

Contra

 

delicti