FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83  
84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   >>   >|  
these things person cannot in any case be applied to universals, but only to particulars and individuals; for there is no person of a man if animal or general; only the single persons of Cicero, Plato, or other single individuals are termed persons. [58] For a similar example of the method of _diuisio_ cf. Cic. _De Off._ ii. 3. 11. Cf. also _Isag. Porph. edit. prima_, i. 10 (ed. Brandt, p. 29). III. Quocirca si persona in solis substantiis est atque in his rationabilibus substantiaque omnis natura est nec in uniuersalibus sed in indiuiduis constat, reperta personae est definitio: "naturae rationabilis indiuidua substantia." Sed nos hac definitione eam quam Graeci [Greek: hupostasin] dicunt terminauimus. Nomen enim personae uidetur aliunde traductum, ex his scilicet personis quae in comoediis tragoediisque eos quorum interest homines repraesentabant. Persona uero dicta est a personando circumflexa paenultima. Quod si acuatur antepaenultima, apertissime a sono dicta uidebitur; idcirco autem a sono, quia concauitate ipsa maior necesse est uoluatur sonus. Graeci quoque has personas [Greek: prosopa] uocant ab eo quod ponantur in facie atque ante oculos obtegant uultum: [Greek: para tou pros tous opas tithesthai.] Sed quoniam personis inductis histriones indiuiduos homines quorum intererat in tragoedia uel in comoedia ut dictum est repraesentabant, id est Hecubam uel Medeam uel Simonem uel Chremetem, idcirco ceteros quoque homines, quorum certa pro sui forma esset agnitio, et Latini personam et Graeci [Greek: prosopa] nuncupauerunt. Longe uero illi signatius naturae rationabilis indiuiduam subsistentiam [Greek: hupostaseos] nomine uocauerunt, nos uero per inopiam significantium uocum translaticiam retinuimus nuncupationem, eam quam illi [Greek: hupostasin] dicunt personam uocantes; sed peritior Graecia sermonum [Greek: hupostasin] uocat indiuiduam subsistentiam. Atque, uti Graeca utar oratione in rebus quae a Graecis agitata Latina interpretatione translata sunt: [Greek: hai ousiai en men tois katholou einai dunantai. en de tois atomois kai kata meros monois huphistantai], id est: essentiae in uniuersalibus quidem esse possunt, in solis uero indiuiduis et particularibus substant. Intellectus enim uniuersalium rerum ex particularibus sumptus est. Quocirca cum ipsae subsistentiae in uniuersalibus quidem sint, in particularibus uero capiant substantiam, iure subsistentias particulariter substantes [Greek:
PREV.   NEXT  
|<   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83  
84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   >>   >|  



Top keywords:

hupostasin

 

quorum

 
homines
 

Graeci

 

particularibus

 

uniuersalibus

 

personis

 

personam

 

Quocirca

 
indiuiduis

naturae

 
repraesentabant
 
dicunt
 
subsistentiam
 
personae
 

indiuiduam

 

rationabilis

 

single

 

persons

 

individuals


quoque

 

person

 

prosopa

 

idcirco

 

quidem

 

Chremetem

 

tithesthai

 

quoniam

 
Medeam
 

inductis


Simonem

 

uultum

 

ceteros

 

histriones

 
nuncupauerunt
 
Latini
 

dictum

 
indiuiduos
 
agnitio
 

intererat


tragoedia
 
Hecubam
 

comoedia

 

signatius

 

retinuimus

 

monois

 

huphistantai

 

essentiae

 

possunt

 

katholou