FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88  
89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   >>   >|  
stence. [60] Boethius's definition of _persona_ was adopted by St. Thomas (S. i. 29. 1), was regarded as classical by the Schoolmen, and has the approval of modern theologians. Cf. Dorner, _Doctrine of Christ_, iii. p. 311. [61] Implying a short penultimate. [62] _Tusc._ ii. 15. 35. [63] For a similar submission of his own opinion to the usage of the Church cf. the end of _Tr._ i. and of _Tr._ ii. IV. Sed haec omnia idcirco sint dicta, ut differentiam naturae atque personae id est [Greek: ousias] atque [Greek: hupostaseos] monstraremus. Quo uero nomine unumquodque oporteat appellari, ecclesiasticae sit locutionis arbitrium. Hoc interim constet quod inter naturam personamque differre praediximus, quoniam natura est cuiuslibet substantiae specificata proprietas, persona uero rationabilis naturae indiuidua substantia. Hanc in Christo Nestorius duplicem esse constituit eo scilicet traductus errore, quod putauerit in omnibus naturis dici posse personam. Hoc enim praesumpto, quoniam in Christo duplicem naturam esse censebat, duplicem quoque personam esse confessus est. Qua in re eum falsum esse cum definitio superius dicta conuincat, tum haec argumentatio euidenter eius declarabit errorem. Si enim non est Christi una persona duasque naturas esse manifestum est, hominis scilicet atque dei (nec tam erit insipiens quisquam, utqui utramque earum a ratione seiungat), sequitur ut duae uideantur esse personae; est enim persona ut dictum est naturae rationabilis indiuidua substantia. Quae est igitur facta hominis deique coniunctio? Num ita quasi cum duo corpora sibimet apponuntur, ut tantum locis iuncta sint et nihil in alterum ex alterius qualitate perueniat? Quem coniunctionis Graeci modum [Greek: kata parathesin] uocant. Sed si ita humanitas diuinitati coniuncta est, nihil horum ex utrisque confectum est ac per hoc nihil est Christus. Nomen quippe ipsum unum quiddam significat singularitate uocabuli. At si duabus personis manentibus ea coniunctio qualem superius diximus facta est naturarum, unum ex duobus effici nihil potuit; omnino enim ex duabus personis nihil umquam fieri potest. Nihil igitur unum secundum Nestorium Christus est ac per hoc omnino nihil. Quod enim non est unum, nec esse omnino potest; esse enim atque unum conuertitur et quodcumque unum est est. Etiam ea quae ex pluribus coniunguntur ut aceruus, chorus, unum tamen sunt. Sed esse Christum manifeste ac ueraciter confitemur; unum i
PREV.   NEXT  
|<   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88  
89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   >>   >|  



Top keywords:

persona

 

naturae

 

omnino

 
duplicem
 
Christus
 

Christo

 

duabus

 

scilicet

 
quoniam
 

personae


indiuidua
 

naturam

 

personis

 

rationabilis

 

substantia

 

coniunctio

 

potest

 

superius

 
hominis
 

personam


igitur

 

naturas

 

alterum

 

apponuntur

 

iuncta

 

duasque

 

tantum

 

manifestum

 

quisquam

 

corpora


dictum

 

uideantur

 
alterius
 

sequitur

 

deique

 

insipiens

 

utramque

 
seiungat
 
ratione
 

sibimet


coniuncta

 
secundum
 

Nestorium

 

conuertitur

 
umquam
 
naturarum
 

duobus

 

effici

 

potuit

 

quodcumque