FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104  
105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   >>   >|  
re coronam gemmis auroque consistere; sunt enim gemmae atque aurum in quibus corona consistat. Nam in priore modo non est mel atque aqua in quibus illud quod ex utrisque iungitur constet. Cum igitur utrasque manere naturas in Christo fides catholica confiteatur perfectasque easdem persistere nec alteram in alteram transmutari, iure dicit et in utrisque naturis Christum et ex utrisque consistere: in utrisque quidem, quia manent utraeque, ex utrisque uero, quia utrarumque adunatione manentium una persona fit Christi. Non autem secundum eam significationem ex utrisque naturis Christum iunctum esse fides catholica tenet, secundum quam Eutyches pronuntiat. Nam ille talem significationem coniunctionis ex utraque natura sumit, ut non confiteatur in utrisque consistere, neque enim utrasque manere; catholicus uero eam significationem ex utrisque consistendi sumit quae illi sit proxima eamque conseruet quae in utrisque consistere confitetur. Aequiuocum igitur est "ex utrisque consistere" ac potius amphibolum et gemina significatione diuersa designans: una quidem significatione non manere substantias ex quibus illud quod copulatum est dicatur esse coniunctum, alio modo significans ita ex utrisque coniunctum, ut utraque permaneant. Hoc igitur expedito aequiuocationis atque ambiguitatis nodo nihil est ultra quod possit opponi, quin id sit quod firma ueraque fides catholica continet; eundem Christum hominem esse perfectum, eundem deum eundemque qui homo sit perfectus atque deus unum esse deum ac dei filium, nec quaternitatem trinitati adstrui, dum homo additur supra perfectum deum, sed unam eandemque personam numerum trinitatis explere, ut cum humanitas passa sit, deus tamen passus esse dicatur, non quo ipsa deitas humanitas facta sit, sed quod a deitate fuerit adsumpta. Item qui homo est, dei filius appellatur non substantia diuinitatis sed humanitatis, quae tamen diuinitati naturali unitate coniuncta est. Et cum haec ita intellegentia discernantur permisceanturque, tamen unus idemque et homo sit perfectus et deus: deus quidem, quod ipse sit ex patris substantia genitus, homo uero, quod ex Maria sit uirgine procreatus. Itemque qui homo, deus eo quod a deo fuerit adsumptus, et qui deus, homo, quoniam uestitus homine sit. Cumque in eadem persona aliud sit diuinitas quae suscepit, aliud quam suscepit humanitas, idem tamen deus atque homo est. Nam si hominem intellegas, idem homo est atque deus, quoniam homo ex natura, deus adsumption
PREV.   NEXT  
|<   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104  
105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   >>   >|  



Top keywords:

utrisque

 

consistere

 
igitur
 

manere

 

Christum

 

catholica

 

significationem

 

humanitas

 

quibus

 
quidem

dicatur

 
coniunctum
 
natura
 
persona
 
fuerit
 

secundum

 

significatione

 

substantia

 

utraque

 

alteram


confiteatur

 

perfectus

 

quoniam

 

utrasque

 

naturis

 

eundem

 

hominem

 

perfectum

 
suscepit
 

passus


filium

 

deitas

 

additur

 

personam

 
eandemque
 
numerum
 

trinitati

 
quaternitatem
 
adstrui
 

explere


trinitatis
 
unitate
 

Itemque

 

procreatus

 

uirgine

 

patris

 

genitus

 

adsumptus

 

uestitus

 

intellegas