FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   334   335   336   337   338   339   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349   350   351   352   353   354   355   356   357   358  
359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   >>   >|  
Cat. Rud. s. 24. [81] Vid. inf. ad L. xiii. c. 28. [82] Totus enim ille sermo non de singulis syllabis aut litteris sed de omnibus pulcher est. Aug. de Gen. c. Manich. i. 21. [83] Quoquo te verteris, vestigiis quibusdam quae operibus suis impressit loquitur tibi, et te in exteriora labentem ipsis exteriorum formis intro revocat.--Vae qui derelinquunt te ducem, et oberrant in vestigiis tuis; qui nutus tuos pro te amant, et obliviscuntur quid innuas, O suavissima lux purgatae mentis sapientia: non enim cessas innuere nobis quae et quanta sis, et nutus tui sunt omne creaturarum decus. Aug. de Lib. Arb. l. ii. c. 16. [84] Hoc bonum non longe positum est ab unoquoque nostrum, in illo enim vivimus, movemur, et sumus. Sed dilectione standum est ad illud, et inhaerendum illi, ut praesente perfruamur a quo sumus, quo absente nec esse possemus. Aug. de Trin. l. viii. s. 5, 6. Pudeat cum alia non amentur nisi quia bona sunt, eis inhaerendo non amare bonum ipsum unde bona sunt. Ib. c. 3. [85] Quia homines appetentes ea quae foris sunt, etiam a se ipsis exsules facti sunt, data est etiam conscripta lex, non quia in cordibus scripta non erat; sed quia tu fugitivus eras cordis tui, ab illo qui ubique est comprehenderis, et ad te ipsum intro revocaris. Propterea scripta lex quid clamat eis qui deseruerunt legem scriptam in cordibus suis? _Redite, praevaricatores, ad cor._--Quod ergo tibi non vis fieri, noli alteri facere. Judicas enim malum esse in eo quod pati non vis: et hoc te cogit nosse lex intima in ipso tuo corde conscripta. Aug. in Ps. 57. s. 1. [86] Deficitur non ad mala, sed male; id est, non ad malas naturas, sed ideo male, quia contra ordinem naturarum, ab eo qui summe est, ad id quod minus est. Aug. de Civ. Dei, l. xii, c. 8. [87] Quid tam iniquum quam ut bene sit desertori boni? neque ullo modo fieri potest ut ita sit. Sed aliquando amissi superioris boni non sentitur malum, cum habetur quod amatum est inferius bonum. Sed divina justitia est, ut qui voluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amavit. Aug. de Gen. ad lit. l. viii. c. 14. [88] Perversa celsitudo est, deserto eo cui debet animus inhaerere principio, sibi quodam modo fieri atque esse principium--Est igitur aliquid humilitatis miro modo quod sursum faciat cor, et est aliquid elationis quod deorsum faciat cor--Pia humilitas facit subditum superiori; nihil est autem superius Deo: et ideo exaltat humilitas, quae facit subditum Deo.
PREV.   NEXT  
|<   334   335   336   337   338   339   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349   350   351   352   353   354   355   356   357   358  
359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   >>   >|  



Top keywords:

conscripta

 

scripta

 

cordibus

 
humilitas
 

subditum

 

faciat

 

vestigiis

 

aliquid

 

scriptam

 
humilitatis

intima

 
clamat
 
principium
 

Deficitur

 
sursum
 

deseruerunt

 

igitur

 

exaltat

 
alteri
 
facere

superiori

 
Judicas
 

praevaricatores

 

elationis

 
Redite
 

quodam

 

deorsum

 
superius
 

naturas

 

amissi


aliquando

 

superioris

 

sentitur

 

habetur

 

potest

 

Propterea

 

Perversa

 

amatum

 

inferius

 

amittat


dolore

 

amavit

 
debuit
 

amisit

 

divina

 

justitia

 

voluntate

 
celsitudo
 

desertori

 

naturarum