FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  
'fructum?' 'Confiteantur tibi populi omnes.' Terra erat, spinis plena erat: accessit eradicantis manus, accessit vocatio majestatis ejus et misericordiae, coepit terra 'confiteri,' jam 'dat terra fructum suum.' Daret fructum suum, nisi ante compluerentur? Daret terra fructum suum, nisi misericordia Dei veniret desuper?--Ergo hoc factum est, ibi pluente Domino per os suum, facta sunt quae legimus in Evangelio; quo pluente per nubes suas, missis Apostolis, et praedicantibus veritatem, terra amplius dedit fructum suum, et ista seges jam implevit orbem terrarum." Aug. ad Ps. 66, 6. s. 8. [363] Distat tamen ab aeternorum contemplatione actio qua bene utimur temporalibus rebus, et illa sapientiae, haec scientiae deputatur. Quamvis enim et illa quae sapientia est, possit scientia nuncupari, sicut et Apostolus loquitur, ubi dicit, "Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum;" quam scientiam profecto contemplationis Dei vult intelligi, quod sanctorum erit praemium summum: tamen ubi dicit, "Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem Spiritum;" haec utique duo sine dubitatione distinguit, licet non ibi explicet quid intersit, et unde possit utrumque dignosci. Verum scripturarum sanctarum multiplicem copiam scrutatus, invenio scriptum esse in libro Job, eodem sancto viro loquente, "Ecce pietas est sapientia, abstinere autem a malis est scientia." In hac differentia intelligendum est, ad contemplationem sapitentiam, ad actionem scientiam pertinere. Pietatem quippe hoc loco posuit Dei cultum, quae Graece dicitur [Greek: Theosebeia]. Nam hoc verbum habet ista sententia in codicibus Graecis. Et quid est in aeternis excellentius quam Deus, cujus solius immutabilis est natura? Et quis cultus ejus, nisi amor ejus, quo nunc desideramus eum videre, credimusque et speramus nos esse visuros; et quantum proficimus 'videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem in manifestatione?' Aug. de Trin. l. xii. s. 22. add. s. 25. l. xiii. s. 1. de div. quaest. ad Simplic. l. ii. s. 3. et in Ps. 135. s. 8. [364] Si discernimus duo Testamenta, Vetus et Novum, non sunt eadem sacramenta, nec eadem promissa, eadem tamen pleraque praecepta. Sacramenta non eadem, quia alia sunt sacramenta dantia salutem, alia promittentia Salvatorem. Sacramenta novi Testamenti dant salutem, sacramenta veteris Testamenti promiserunt Salvatorem. Cum ergo jam teneas promissa, quid quaeris promittentia, habens
PREV.   NEXT  
|<   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  



Top keywords:

fructum

 

sacramenta

 

sapientiae

 
scientiae
 

scientia

 

Spiritum

 

Sacramenta

 

sapientia

 

promissa

 
possit

promittentia

 
salutem
 
Salvatorem
 

pluente

 
accessit
 

scientiam

 

Testamenti

 

Graecis

 
solius
 
excellentius

immutabilis

 
sententia
 

aeternis

 

codicibus

 
pertinere
 

differentia

 

intelligendum

 
abstinere
 

sancto

 

loquente


pietas

 

contemplationem

 

sapitentiam

 

dicitur

 

Graece

 

Theosebeia

 

cultum

 

posuit

 

natura

 

actionem


Pietatem

 

quippe

 
verbum
 

aenigmate

 

Testamenta

 

pleraque

 

discernimus

 
praecepta
 

teneas

 

quaeris