FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  
ente humana "reliquisse;" librum vero ita claudit; "Et est quaedam imago Trinitatis, ipsa mens, et notitia ejus, et amor tertius: et haec tria unum, atque una substantia. Nec minor proles, dum tantam se novit mens quanta est: nec minor amor, dum tantum se diligit quantum novit et quanta est." [351] Ut quoniam coeli et terrae nomine saepe in Ecclesia spiritales carnalesque significantur, coelos ostenderit pertinere ad serenam intelligentiam veritatis, dicens, 'Qui fecit coelos in intelligentia;' terram vero ad fidem simplicem parvulorum, sed prophetica et evangelica praedicatione firmissimam, quae per baptismum solidatur, et ideo subjecerit, dicens, 'Fundavit terram super aquam.' Aug. de Gen. ad Lit. l. ii. s. 4. cf. Serm. 56. in Mat. 6. s. 7. et 57. s. 6. [352] "Propter ipsum Christum, qui assidue in Scripturis mons appellatur." Aug. de div. Quaest. 83. s. 6. vid. sup. n. 215. p. 148. ad l. ix. s. 5. [353] Quae ergo abyssus, quam invocat abyssum? Si profunditas est abyssus, putamus non cor hominis abyssus est? Quid enim est profundius hac abysso? Loqui homines possunt, videre possunt per operationem membrorum, audiri in sermone: sed cujus cogitatio penetratur, cujus cor inspicitur? Quid intus gerat, quid intus possit, quid intus agat, quid intus disponat, quid intus velit, quid intus nolit, quis comprehendet? Puto non absurde intelligi abyssum hominum. Abyssus abyssum invocat, homo hominem. Abyssum invocant sancti praedicatores verbi Dei. Numquid et ipsi, non abyssus? Quanta profunditas infirmitatis latebat in Petro, quando quid in se ageretur intus nesciebat, et se moriturum cum Domino vel pro Domino temere promittebat! quanta abyssus erat! Quae tamen abyssus nuda erat oculis Dei. Ergo omnis homo licet sanctus, licet justus, licet in multis proficiens, abyssus est, et abyssum invocat, quando homini aliquid fidei, aliquid veritatis propter vitam aeternam praedicat. Sed tunc est utilis abyssus abysso invocatae, quando fit in voce cataractarum tuarum. Aug. ad Ps. 41, 8. s. 13. [354] Sentit se non videre quod cupit, et tamen sperare non desinit. Spes enim quae videtur, non est spes. Intelligit tamen quare non videat, quia nondum nox peracta est, id est, tenebrae quas peccata meruerunt. Non ille es, inquit, qui possis videri ab eis, quorum ab oculis nox peccatorum nondum recessit: peracta ergo erroris mei nocte, et discedentibus tenebris, quas mihi peccatis meis feci, exaudies vocem meam. Aug. in Ps. 5, 4. [355] Vid
PREV.   NEXT  
|<   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  



Top keywords:

abyssus

 

abyssum

 

quanta

 
invocat
 

quando

 

terram

 

veritatis

 

dicens

 

aliquid

 
oculis

nondum

 
peracta
 
Domino
 

possunt

 
abysso
 

videre

 

profunditas

 

coelos

 
justus
 
multis

proficiens

 
sanctus
 

quaedam

 

invocatae

 
utilis
 

propter

 

aeternam

 
praedicat
 

homini

 

claudit


promittebat

 

notitia

 

Numquid

 

Quanta

 

praedicatores

 

sancti

 

hominem

 

Abyssum

 

invocant

 

infirmitatis


latebat

 

temere

 
Trinitatis
 

ageretur

 

nesciebat

 

moriturum

 

tuarum

 
quorum
 

peccatorum

 

recessit