FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  
. sup. n. z. ad l. vii. s. 24. [356] Extat enim authoritas divinarum Scripturarum, unde mens nostra deviare non debet; nec relicto Solidamento divini eloquii, per suspicionum suarum abrupta praecipitari, ubi nec sensus corporis regit, nec perspicua ratio veritatis elucet. Aug. de Trin. 1. iii. c. 10. Hanc auctoritatem primo posuit Deus in Ecclesia sua, inde caepit exsequi caetera; posuit enim coelum, et extendit sicut pellem. Id. in Ps. 103, s. 8. [357] "Mortuorum dicta, quia non eorum, sed per eos illius erant, qui extendit caelum sicut pellem, manent usque ad posteritatem nostram. Nam post mortem plus innotuerunt Prophetae et Apostoli, non erant tam noti cum viverent: Prophetas vivos sola Judaea habuit, mortuos omnes gentes. Cum enim viverent, nondum erat extenta pellis, nondum erat extentum caelum, ut tegeret orbem terrarum." Aug. ad Ps. 103. s. 8. Caeterum "typum" hunc, quo "coeli" ministros Dei designant, varie illustrat ad hunc loc. et ad Ps. 8, 4. s.7. Ps. 18, 1. Ps. 32, 6. s. 4-7. Ps. 146, 8. s. 15. [358] Imprimis Manichaeos. vid. sup. l. iv. s. 26. et nott. 92. 93. 94. [359] Propterea enim legitur lex, quia nondum venimus ad illam sapientiam, quae implet corda et mentes intuentium; et non opus erit ut aliquid ibi nobis legatur. Quia in eo quod nobis legitur, syllabae sonant et transeunt; illa lux veritatis non praeterit, sed fixa permanens inebriat corda videntium. Aug. in Ps. 93. s. 6. [360] "'Spes omnium finium terrae et in mari longe:' et quia 'in mari,' ideo 'longe.' Mare enim in figura dicitur saeculum hoc, salsitate amarum, procellis turbulentum; ubi homines cupiditatibus perversis et pravis, facti sunt velut pisces invicem se devorantes. Ille si non esset spes, et in mari longe, non diceret discipulis suis, 'Faciam vos piscatores hominum.' Jam in mari capti per retia fidei, gaudeamus nos ibi natare adhuc intra retia; quia adhuc mare hoc saevit procellis, sed retia quae nos ceperunt, perducentur ad littus. Littus est finis maris; ergo perventio in finem saeculi. Interim intra ipsa retia, Fratres, bene vivamus; non retia rumpentes foras exeamus." Aug. in Ps. 64, 6. s. 9. [361] Deus itaque super omnia, qui condidit omnia, et regit omnia, omnes naturas bonus creat; omnes voluntates justus ordinat. Aug. de Gen. ad Lit. l. viii. c. 9. vid. sup. l. i. c. 10. p. 9. n. 13. l. v. c. 2. p. 63. n. 98. [362] "'Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes, terra dedit fructum suum.' Quem
PREV.   NEXT  
|<   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  



Top keywords:

nondum

 
procellis
 
viverent
 

caelum

 

pellem

 

extendit

 

posuit

 

populi

 
legitur
 

veritatis


praeterit

 

pisces

 

invicem

 

devorantes

 

discipulis

 

transeunt

 

sonant

 

diceret

 

perversis

 

turbulentum


terrae
 

finium

 
amarum
 

salsitate

 

dicitur

 

saeculum

 

omnium

 

pravis

 

inebriat

 

permanens


figura

 

videntium

 

homines

 
cupiditatibus
 

voluntates

 

justus

 

ordinat

 
naturas
 

itaque

 

condidit


confiteantur

 

fructum

 

Confiteantur

 

exeamus

 

natare

 

saevit

 

ceperunt

 

littus

 

perducentur

 

gaudeamus