FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   343   344   345   346   347   348   349   350   351   352   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367  
368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   >>   >|  
fide non congruant; praesertim quia, ut jam saepe probatum a nobis est, nec ab ipso haec sunt, nec ab ejus Apostolis scripta, sed, multo post eorum assumptionem a nescio quibus, et ipsis inter se non concordantibus, semi-Judaeis, per famas opinionesque comperta sunt. Faustus l. xxxiii. c. 3. Indeficientes ego praeceptori meo refero gratias, qui me similiter labentem retinuit, ut essem hodie Christianus. Nam ego quoque cum capitulum (Matt. 5, 17.) hoc imprudens legerem, quemadmodum tu, paene ieram in consilium Judaeus fieri. Nec immerito; etenim si Christus legem non venit solvere sed adimplere--vide, si quid impedire jam poterat, quin factus essem Judaeus. Sed huic periculo me Manichaei veneranda fides eripuit. Id. xix. 5. Et tamen me quidem jam adversus capituli hujus necessitudinem Manichaea fides reddidit tutum, quae principio mihi non cunctis, quae ex Salvatoris nomine scripta leguntur passim credere persuasit, sed probare si sint eadem vera, si sana, si incorrupta; esse enim permulta zizania, &c. Id. xviii. 3. Volunt nescio quos corruptores divinorum librorum ante ipsius Manichaei tempora fuisse; corrupisse autem illos, qui Judaeorum legem Evangelio miscere cupiebant. Aug. de Util. Credendi, c. 3. [123] Proferendus est namque tibi alius codex eadem continens, et tamen incorruptus et verior, ubi sola desint ea quae hic immissa esse criminaris. Non faciam, inquis, ne ipse corrupisse credar. Hoc enim soletis dicere. Aug. de mor. Eccl. Cath. c. 19. s. 61. Cum ex adverso audieris "proba," non confugias ad exempla veriora, vel plurium codicum, vel antiquorum, vel linguae praecedentis, unde hoc in aliam linguam interpretatum est, sed dicas "inde probo hoc illius esse, illud non esse, quia hoc pro me sonat, illud contra me." Tu es ergo regula veritatis? c. Faust. xi. 2. cf. xxxii. 16. de Util. Credendi, c. 3. s. 7. Ep. 82. s. 6. [124] Vid. sup. ad l. iii. s. 6. [125] Evectio, quod aliis diploma, facultas erat utendi equis cursui publico destinatis, quod privato haud licuit. Unde lex ab Honorio data ferebat: "Ne quis sibi deinceps cursum publicum privatus usurpet, nisi cum aut a nobis evocatur, aut a clementiae nostrae veneratione discedit." Narrat Julius Capitolinus, in Pertinace, quod is "tunc praefectus cohortis, in Syriam profectus, T. Aurelio imperatore, a praeside Syriae, quia sine diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ad Antiochia ad legationem suam iter facere coactus est." Ed. Ben. [126] Vid. sup. ad l. ii
PREV.   NEXT  
|<   343   344   345   346   347   348   349   350   351   352   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367  
368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   >>   >|  



Top keywords:

cursum

 

Judaeus

 

Manichaei

 
nescio
 

scripta

 

Credendi

 

corrupisse

 

regula

 

contra

 
soletis

veritatis

 
credar
 
inquis
 

faciam

 
illius
 

adverso

 

antiquorum

 

linguae

 
praecedentis
 
codicum

plurium

 
exempla
 

confugias

 

veriora

 
audieris
 

linguam

 

interpretatum

 
dicere
 

publico

 

Syriam


cohortis

 

praefectus

 

profectus

 

imperatore

 

Aurelio

 

discedit

 

veneratione

 

Narrat

 

Julius

 

Pertinace


Capitolinus

 

praeside

 
Syriae
 

coactus

 

facere

 

diplomatibus

 

usurpaverat

 
pedibus
 

legationem

 

Antiochia