FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   347   348   349   350   351   352   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371  
372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>   >|  
t per omnes populos gravissima auctoritate firmata sunt"? Hoc ille metuens ne sibi diceretur, offundit nebulas imperitis, primo pollicens rerum certarum cognitionem, et postea incertarum imperans fidem. Cui tamen si hoc dicatur, ut saltem vel sibi haec doceat esse monstrata, similiter deficit, et hoc quoque ut credamus jubet. Aug. c. Ep. Manich. c. 14. Si ergo ad millia fabulosorum phantasmatum, te auctoritati ignotissimae et furiosissimae subdidisti, ut ideo haec omnia crederes, quia in illis conscripta sunt libris, quibus miserabili errore credendum esse censuisti, cum tibi nulla demonstrentur; cur non potius Evangelicae auctoritati, tam fundatae, tam stabilitae, tanta gloria diffamatae, atque ab Apostolorum temporibus usque ad nostra tempora per successiones certissimas commendatae, non te subdis, ut credas, ut videas, ut discas etiam omnia illa quae te offendunt, ex vana et perversa opinione te offendere? Aug. c. Faust. xxxii. 19. [136] Consequetur omnium librorum summa perversio, et omnium, qui memoriae mandati sunt, librorum abolitio, si quod tanta populorum religione roboratum est, tanta hominum et temporum consensione firmatum, in hanc dubitationem inducitur, ut ne historiae quidem vulgaris fidem possit gravitatemque obtinere. De mor. Eccl. Cath. c. 29. s. 60. cf. c. Faust. xxxii. 21. et pluribus xxxiii. c. 6. quod his claudit "quae cum ita sint, quis tandem tanto furore caecatur--qui dicat hoc mereri non potuisse Apostolorum Ecclesiam, tam fidam, tam numerosam fratrum concordiam, ut eorum scripta fideliter ad posteros trajicerent, cum eorum cathedras usque ad praesentes Episcopos certissima successione servaverint, cum hoc qualiumcunque hominum scriptis, sive extra Ecclesiam, sive in ipsa Ecclesia, tanta facilitate proveniat"? [137] Si auferatur haec fides de rebus humanis, quis non adtendat quanta earum perturbatio, et quam horrenda confusio subsequatur? Quis enim mutua caritate diligetur ab aliquo, cum sit invisibilis ipsa dilectio, si, quod non video, credere non debeo? Si ergo non credentibus nobis quae videre non possumus, ipsa humana societas, concordia pereunte, non stabit; quanto magis est fides, vis quae non videntur, rebus adhibenda divinis: quae si non adhibeatur, non amicitia quorumlibet hominum, sed ipsa summa religio violatur, ut summa miseria consequatur. Aug. de fide rerum quae non videntur, s. 4. [138] De quo libro certum erit cujus sit, si litterae, quas Apostolorum dicit et tenet Ecclesi
PREV.   NEXT  
|<   347   348   349   350   351   352   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371  
372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>   >|  



Top keywords:

hominum

 

Apostolorum

 

librorum

 
auctoritati
 

omnium

 

Ecclesiam

 

videntur

 

servaverint

 

certissima

 
successione

qualiumcunque

 
scriptis
 
pluribus
 

xxxiii

 
Ecclesia
 

Episcopos

 

facilitate

 

mereri

 
concordiam
 
caecatur

potuisse

 
fratrum
 

proveniat

 

numerosam

 
furore
 

scripta

 

cathedras

 
praesentes
 

trajicerent

 

posteros


fideliter

 

tandem

 

claudit

 

confusio

 

quorumlibet

 

amicitia

 

religio

 

miseria

 

violatur

 

adhibeatur


divinis

 

quanto

 
stabit
 

adhibenda

 

consequatur

 

litterae

 

Ecclesi

 
certum
 

pereunte

 

concordia