FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   346   347   348   349   350   351   352   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370  
371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   >>   >|  
nutrimur, et per quaedam tolerabiliora, ut ad illud capiendum apti et habiles efficiamur, itinera ducimur. Aug. de Trin. l. i. s. 3. cf. etiam not. f. proxime seq. [134] Subintellig. _quod demonstraretur._ (N. E.) [135] Vos nostis, tamen credentibus quam vehementer insultare soleatis, praesertim cum ipse, qui jam coepit incerta narrare, plenam ac firmam scientiam paullo ante promiserit.--Quapropter, aut ea quae dicit proba mihi vera esse, ut ostendas quae non possum credere, aut eum qui dicit, proba mihi Spiritum Sanctum esse, ut credam quae non potes ostendere. Ego namque catholicam fidem profiteor, et per illam me ad certam scientiam perventurum esse praesumo; tu vero, qui fidem meam labefactare conaris, certam scientiam trade, si potes; ut id, quod credidi, temere me credidisse convincas. Duo sunt quae mihi profers; unum, cum dicis Spiritum Sanctum esse qui loquitur, et alterum, cum dicis manifesta esse quae loquitur. Sed tu nec hoc nec illud vales ostendere. Nihil aliud elegisti nisi laudare quae credis, et irridere quod credo. Cum igitur ego vicissim lauda vero quod credo, et quod credis irrisero, quid putas nobis esse judicandum, quidve faciendum, nisi ut eos relinquamus, qui nos invitant certa cognoscere, et postea imperant ut incerta credamus, et eos sequamur, qui nos invitant prius credere quod nondum valemus intueri, ut ipsa fide valentiores facti quod credimus intelligere mereamur, non jam hominibus, sed ipso Deo intrinsecus mentem nostram illuminante atque firmante? Et quoniam quaesivi unde mihi probet, nunc quaero unde ipse cognoverit. Si dicit sibi revelatum a Spiritu Sancto, suamque mentem divinitus illustratam, ut ea quae dicit certa et manifesta cognosceret, ipse significat quid intersit inter cognoscere et credere. Ipse enim cognoscit, cui apertissime ista monstrantur; eis autem quibus haec narrat, non cognitionem insinuat, sed credulitatem suadet. Cui quisquis temere consenserit, Manichaeus efficitur, non certa cognoscendo sed incerta credendo; quales nos imperitos adolescentulos aliquando decepit. Debuit ergo non nobis polliceri scientiam, neque manifestam cognitionem, neque ad id quod quaeritur sine ulla ambiguitate perventionem, sed dicere potius sibi ista esse monstrata, illos autem quibus narrantur credere sibi debere quae nesciunt. Sed si hoc diceret, quis non ei responderet, "Si ergo incognita crediturus sum, cur non ea potius credam, quae jam consensione doctorum indoctorumque celebrantur, e
PREV.   NEXT  
|<   346   347   348   349   350   351   352   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370  
371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   >>   >|  



Top keywords:

credere

 

scientiam

 

incerta

 
ostendere
 

Sanctum

 

quibus

 

Spiritum

 

credam

 

credis

 
cognoscere

invitant

 
mentem
 
cognitionem
 

temere

 
manifesta
 

loquitur

 

certam

 

potius

 
responderet
 
probet

incognita

 
quaesivi
 

crediturus

 

quoniam

 
cognoverit
 

narrantur

 

revelatum

 
monstrata
 

debere

 

nesciunt


diceret

 

quaero

 

hominibus

 

celebrantur

 

mereamur

 

intelligere

 

valentiores

 

credimus

 

indoctorumque

 

illuminante


nostram

 

doctorum

 
intrinsecus
 

consensione

 

firmante

 

Sancto

 

adolescentulos

 
imperitos
 

quales

 

aliquando