FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50  
51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   >>   >|  
t magnus, restat de illius magnificentia aliquid poni hoc loco: cuius vtique gloria, nobilitas, et potestas, dici non habetur minor, est tamen in aliquibus satis maior, quia omne aequale non est idem cum illo cui aequatur: itaque a finibus regni Bachariae supradicti vbi contiguatur Imperio Indiae, eundo per multas diaetas intratur in Pentoxyriae quod est magnae latitudinis, et abundantiae in multis bonis: huius nominatior ciuitas, dicitur Nyse, et in ea habet Imperator palatium Imperiale, in quo residet dum sibi placet. Imperator iste semper vocitatus est Praesbyter Ioannes, cuius nominis causam audieram quandoque non veram: sed in illis partibus accepi rationem indubitatam, quam breuiter hic enarro. [Sidenote: Narratio de rebus gestis Ogeri Ducis Daniae.] Circa annum ab incarnatione Domini octingentessimum, dux Ogerus de Danemarchia, cum quindecim cognationis suae baronibus, et armatis viginti milibus transiuit mare Greciae, et fauente sibi Deo conquisiuit Christianitati per multa praelia pene omnes terras, regiones, et insulas, quas esse de potestate Grand Can praedixi, nec non et omnes, quae sunt de potestate Imperij huius Imperatoris Indiae. Eratque inter Barones vnus denominatus Ioannes filius Goudebucf, regis Frisonum: qui dictus Ioannes Deo deuotus fuit, et dum licuit Ecclesiarum limina iniuit, vnde et barones ei dabant quasi per iocum Praesbyter Ioannes vocabulum. [Sidenote: Vnde Presbyter Ioannis sit dictus. 4000. Insulae.] Dum ergo Ogerus dictas regiones expugnatas diuideret in hijs quindecim suis cognatis, et quemlibet eorum in suo loco constitueret regem, quatenus Christiana religio in illa orbis superficie semper stabilis permaneret, tradidit isti Praesbytero Ioanni superiorem Indiam, cum 4000. insulis, regionibus, et ipsum praefecit Imperatorem super reliquos cognatos, vt ei certa tributa impenderent, et in omnibus obedirent, atque ex tunc omnes successores Indiae sunt vocati Praesbyter Ioannes et vsque in hodiernum tempus boni manserunt Christiani, et religionis aemulatores. Interim cum causa matrimoniorum aut procurationis filiorum dispersa est primi Imperij integritas, et multae de insulis conuersae vel potius peruersae retrocesserunt ad vetustum squalorem paganismi primi. Nota. Recedens a Cambalu versus orientem post 50. dietas ad terram Praesbyteri Ioannes, principalis ciuitas terrae vocatur Cosan, satis parua sicut Vincentia: habet etiam sub se multas alias ciuitates. Ex pacto semper habet in vxorem vnam
PREV.   NEXT  
|<   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50  
51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   >>   >|  



Top keywords:
Ioannes
 

Indiae

 

semper

 

Praesbyter

 
multas
 

regiones

 
ciuitas
 

dictus

 
insulis
 
Sidenote

Imperator

 

quindecim

 

Ogerus

 

Imperij

 

potestate

 
barones
 
superficie
 

Praesbytero

 

stabilis

 
permaneret

tradidit

 

Ecclesiarum

 

deuotus

 

praefecit

 

Imperatorem

 

regionibus

 

licuit

 

limina

 
Ioanni
 
superiorem

Indiam

 
iniuit
 

Presbyter

 

reliquos

 

diuideret

 

expugnatas

 

Ioannis

 
dictas
 

cognatis

 
vocabulum

Christiana

 

quatenus

 

religio

 
Insulae
 
dabant
 

constitueret

 

quemlibet

 

vocati

 

orientem

 

dietas