FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26  
27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   >>   >|  
olim Phillippicus 3364: saec. xv Paris. 7989: anni 1423 Laur. xxxiii. 12: saec. xv _Qui secuntur rarius tantum adhibiti sunt_ Carpentoractensis 357: saec. xv exeuntis Brixianus Bibl. Querinianae A vii. 7: saec. xv Parmensis 716: saec. xv Bononiensis (Bologna) 2744: saec. xv Perusinus = Cuiacianus Scaligeri: anni 1467 Ashburneri codex I-LXI 127 continens: anni 1451 CATVLLI CARMINA I Qui dono lepidum nouum libellum arido modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas; iam tum cum ausus es unus Italorum 5 omne acuum tribus explicare cartis doctis, Iuppiter, et laboriosis. quare habe tibi quidquid hoc libelli qualecumque; quod, o patrona uirgo, plus uno maneat perenne saeclo. 10 II Passer, deliciae meae puellae, quicum ludere, quem in sinu tenere, qui primum digitum dare atpetenti et acris solet incitare morsus, cum desiderio meo nitenti 5 carum nescio quid libet iocari, et solaciolum sui doloris, [+]credo ut cum grauis acquiescet ardor:[+] tecum ludere sicut ipsa possem et tristis animi leuare curas! 10 . . . . . . . . tam gratum est mihi quam ferunt puellae pernici aureolum fuisse malum, quod zonam soluit diu ligatam. III Lugete, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum uenustiorum. passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae. quem plus illa oculis suis amabat: 5 nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem. nec sese a gremio illius mouebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipilabat. 10 qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quenquam. at uobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella deuoratis: tam bellum mihi passerem abstulistis. 15 uae factum male! uae miselle passer, tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli. IV Phasellus ille, quem uidetis, hospites, ait fuisse nauium celerrimus, neque ullius natantis impetum trabis nequisse praeterire, siue palmulis opus foret uolare siue linteo. 5 et hoc negat minacis Adriatici negare litus insulasue Cycladas Rhodumque nobilem horridamque Thrac
PREV.   NEXT  
|<   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26  
27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   >>   >|  



Top keywords:

puellae

 
passer
 
deliciae
 

fuisse

 
ludere
 
matrem
 
puella
 

dominam

 

circumsiliens

 

mouebat


gremio
 
illius
 

soluit

 
ligatam
 
Veneres
 

Lugete

 
gratum
 

ferunt

 

pernici

 

aureolum


Cupidinesque

 

quantum

 

mellitus

 

suamque

 

amabat

 

uenustiorum

 

hominum

 
mortuus
 
oculis
 

natantis


ullius

 

impetum

 
trabis
 

praeterire

 

nequisse

 

celerrimus

 

Phasellus

 

uidetis

 

hospites

 
nauium

palmulis

 

Cycladas

 

insulasue

 

Rhodumque

 
nobilem
 

horridamque

 

negare

 

uolare

 

linteo

 

Adriatici