FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34  
35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  
odere, iam non dubitas fallere, perfide? . . . . . . . . . . . . . . . . nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent. quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis. 5 eheu quid faciant, dice, homines cuiue habeant fidem? certe tute iubebas animam tradere, inique, me inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis. 10 si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui. XXXI Paene insularum, Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis marique uasto fert uterque Neptunus; quam te libenter quamque laetus inuiso, uix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos 5 liquisse campos et uidere te in tuto. o quid solutis est beatius curis? cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi uenimus larem ad nostrum, desideratoque acquiescimus lecto. 10 hoc est quod unum est pro laboribus tantis. salue o uenusta Sirmio atque hero gaude; gaudete uosque o Lydiae lacus undae; ridete quidquid est domi cachinnorum. XXXII Amabo, mea dulcis Ipsithilla, meae deliciae, mei lepores, iube ad te ueniam meridiatum. et si iusseris, illud adiuuato, ne quis liminis obseret tabellam, 5 neu tibi lubeat foras abire, sed domi maneas paresque nobis nouem continuas fututiones. uerum si quid ages statim iubeto: nam pransus iaceo et satur supinus 10 pertundo tunicamque palliumque. XXXIII O furum optime balneariorum Vibenni pater et cinaede fili, (nam dextra pater inquinatiore, culo filius est uoraciore) cur non exilium malasque in oras 5 itis? quandoquidem patris rapinae notae sunt populo, et natis pilosas, fili, non potes asse uenditare. XXXIV Dianae sumus in fide puellae et pueri integri: Dianam pueri integri puellaeque canamus. o Latonia, maximi 5 magna progenies Iouis, quam mater prope Deliam deposiuit oliuam, montium domina ut fores siluarumque uirentium 10 saltuumque reconditorum amniumque sonantum: tu Lucina dolentibus Iuno dicta puerperis, tu potens Triuia et notho's 15
PREV.   NEXT  
|<   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34  
35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  



Top keywords:

integri

 
Sirmio
 
continuas
 

potens

 
fututiones
 
Triuia
 
paresque
 

maneas

 

puerperis

 

dolentibus


pertundo
 
tunicamque
 

palliumque

 
XXXIII
 
supinus
 

iubeto

 
statim
 

pransus

 

lubeat

 

deliciae


lepores

 

Ipsithilla

 

dulcis

 

cachinnorum

 

ueniam

 

meridiatum

 

tabellam

 
obseret
 
liminis
 

iusseris


adiuuato

 

optime

 
puellae
 

uirentium

 

siluarumque

 

Dianae

 

uenditare

 

saltuumque

 

domina

 
Dianam

Deliam

 

deposiuit

 

oliuam

 

progenies

 
canamus
 

puellaeque

 

Latonia

 

maximi

 

pilosas

 

inquinatiore