FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37  
38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  
incedere, mimice ac moleste ridentem catuli ore Gallicani. circumsistite eam, et reflagitate, 10 'moecha putida, redde codicillos, redde, putida moecha, codicillos.' non assis facis? o lutum, lupanar, aut si perditius potes quid esse. sed non est tamen hoc satis putandum. 15 quod si non aliud potest, ruborem ferreo canis exprimamus ore. conclamate iterum altiore uoce 'moecha putida, redde codicillos, redde, putida moecha codicillos,' 20 sed nil proficimus, nihil mouetur. mutanda est ratio modusque uobis, siquid proficere amplius potestis, 'pudica et proba, redde codicillos.' XLIII Salue, nec minimo puella naso, nec bello pede nec nigris ocellis, nec longis digitis nec ore sicco, nec sane nimis elegante lingua, decoctoris amica Formiani. 5 ten prouincia narrat esse bellam? tecum Lesbia nostra comparatur? o saeclum insapiens et infacetum! XLIV O funde noster seu Sabine seu Tiburs, (nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est cordi Catullum laedere: at quibus cordi est, quouis Sabinum pignore esse contendunt) sed seu Sabine siue uerius Tiburs, 5 fui libenter in tua suburbana uilla, malamque pectore exspui tussim, non inmerenti quam mihi meus uenter, dum sumptuosas appeto, dedit, cenas. nam, Sestianus dum uolo esse conuiua, 10 orationem in Antium petitorem plenam ueneni et pestilentiae legi. hic me grauedo frigida et frequens tussis quassauit usque dum in tuum sinum fugi, et me recuraui otioque et urtica. 15 quare refectus maximas tibi grates ago, meum quod non es ulta peccatum. nec deprecor iam, si nefaria scripta Sesti recepso, quin grauedinem et tussim non mihi, sed ipsi Sestio ferat frigus, 20 qui tunc uocat me, cum malum librum legi. XLV Acmen Septimios suos amore tenens in gremio 'mea' inquit 'Acme, ni te perdite amo atque amare porro omnes sum assidue paratus annos quantum qui pote plurimum perire, 5 solus in Libya Indiaque tosta caesio ueniam obuius leoni.' hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante, dextram sternuit approbationem. at Acme leuiter caput reflectens, 10 et dulcis pueri ebrios ocellos illo purpureo ore suauiata, 'sic,' inquit 'me
PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37  
38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  



Top keywords:

codicillos

 
putida
 
moecha
 

inquit

 
Tiburs
 
quibus
 
tussim
 

Sabine

 

deprecor

 

scripta


refectus
 
peccatum
 

recepso

 
maximas
 
nefaria
 

grates

 
grauedinem
 

plenam

 

ueneni

 

pestilentiae


petitorem

 

Antium

 

Sestianus

 

conuiua

 

orationem

 

grauedo

 

frigida

 
recuraui
 
otioque
 

urtica


Sestio

 

frequens

 
tussis
 

quassauit

 

librum

 

obuius

 

sinistra

 

ueniam

 

caesio

 
perire

Indiaque

 

dextram

 

sternuit

 

ocellos

 
purpureo
 

suauiata

 

ebrios

 

leuiter

 

approbationem

 

reflectens