|
aceam, cui tradita nunc sum)
culpa mea est, quamquam dicitur esse mea, 10
nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
[+]uerum istius populi ianua qui te facit[+],
qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,
ad me omnes clamant: ianua, culpa tua est.
CATVLLVS
Non istuc satis est uno te dicere uerbo, 15
sed facere ut quiuis sentiat et uideat.
IANVA
Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.
CATVLLVS
Nos uolumus: nobis dicere ne dubita.
IANVA
Primum igitur, uirgo quod fertur tradita nobis,
falsum est. non illam uir prior attigerit, 20
languidior tenera cui pendens sicula beta
numquam se mediam sustulit ad tunicam:
sed pater illius nati uiolasse cubile
dicitur, et miseram conscelerasse domum,
siue quod impia mens caeco flagrabat amore, 25
seu quod iners sterili semine natus erat,
ut quaerendum unde unde foret neruosius illud,
quod posset zonam soluere uirgineam.
CATVLLVS
Egregium narras mira pietate parentem,
qui ipse sui nati minxerit in gremium. 30
IANVA
Atqui non solum hoc se dicit cognitum habere
Brixia Chinea supposita specula,
flauus quam molli percurrit flumine Mella,
Brixia Veronae mater amata meae,
sed de Postumio et Corneli narrat amore, 35
cum quibus illa malum fecit adulterium.
dixerit hic aliquis: quid? tu istaec, ianua, nosti?
cui numquam domini limine abesse licet,
nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
tantum operire soles aut aperire domum? 40
saepe illam audiui furtiua uoce loquentem
solam cum ancillis haec sua flagitia,
nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
speraret nec linguam esse nec auriculam.
praeterea addebat quendam, quem dicere nolo 45
nomine, ne tollat rubra supercilia.
longus homo est, magnas cui lites intulit olim
falsum mendaci uentre puerperium.
LXVIII
Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
subleuem et a mortis limine restituam,
quem neque sancta Venus molli requiescere somno 5
desertum in lecto caelibe perpetitur,
nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae
oblectant, cum mens anxia peruigilat:
id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum,
muner
|